Lazi ji

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Lazi ji Londinii in popina Sichuanensi illatum

Lazi ji vel litteris Sinensibus 辣子雞 (scilicet "pullina e capsicis") est ferculum saepe in popinis Sichuanensibus oblatum. In urbicula Geleshan megalopolis Chongqing oriri censetur, ubi coqui gallinas apud villas rusticas circumiacentes emebant.

Pullus exossatus et in ofellas discissus, cute non reiecto, in zingiberi, cepullis candidis, sicera Shaoxingensi, sale maceratur. Ofellae in oleo ferventi bis cito coquuntur et eximuntur. Allium et gingiber in oleo cum pulmento fabarum e capsico friguntur. Capsica siccata dissecata plura et zanthoxyli fructus imponuntur. Deinde adduntur ofellae pullinae, denuo sal saccharumque et sicera Shaoxingensis. Ferculo iam cocto instillitur oleum sesaminum modicum, insparguntur grana sesami adusta, et infertur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Lazi ji ab ipso photographo e libro Fuchsiae Dunlop recreatum

Nexus interni