Laudatio Ptolemaei (Theocritus)

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia

Laudatio Ptolemaei (Graece Ἐγκώμιον εἰς Πτολεμαῖον) est carmen in versibus hexametris a Theocrito poëta Graeco inter 274 et 270 a.C.n.[1] scriptum ad honorem Ptolemaei II regis Aegypti.

Initio huius carminis poëta consilium, Ptolemaeum Philadelphum, Aegypti regem, celebrandi aperit (12), quod ut exsequatur, a Ptolemaei Lagi, post fata inter deos recepti, laude progreditur (33) ad Berenices, Philadelphi matris, praeconis, quam Venus in sua templa, ut πάρεδρος ipsi esset, precepisse putabatur (57) unde ad ipsius Philadelphi felicitatem virtutemque praedicandam procedit, quam a faustis ominibus repetit, quae ad regii pueri ortum in insula Co edita futuram eius opulentiam et potentiam portenderunt. Tum instituto recensu terrarum regni (92) divitias regias, per pacem exoptatissimam congestas, ambitiose laudat (105). Ptolemaei munificentiam et prudentiam in beneficiis tribuendis extollit (120), pietatis denique in parentes monimenta magnifice praedicat (127). Adiicitur in fine regiae coniugis, quae eadem Ptolemaei soror erat, laudatio.[2]

Terrae regni Aegypti, praeter Aegyptum ipsam, Cypro ob rationem incertam omisso, sic ordinantur (86-92):

Καὶ μὰν Φοινίκας ἀποτέμνεται, Ἀρραβίας τε,
καὶ Συρίας, Λιβύας τε, κελαινῶν τ᾽ Αἰθιοπήων·
Παμφύλοισί τε πᾶσι καὶ αἰχμηταῖς Κιλίκεσσιν
σαμαίνει, Λυκίοις τε, φιλοπτολέμοισί τε Καρσίν,
καὶ νάσοις Κυκλάδεσσιν, ἐπεὶ οἱ νᾶες ἄρισται
πόντον ἐπιπλώοντι. Θάλασσα δὲ πᾶσα καὶ αἶα
καὶ ποταμοὶ κελάδοντες ἀνάσσονται Πτολεμαίῳ.

"Et vero Phoeniciae partem possidet, Arabiaeque, et Syriae, Libyaeque, nigrorumque Aethiopum; Pamphyliisque omnibus et bellicosis Cilicibus imperat, Lyciisque et pugnacibus Caribus, et insulis Cycladibus: nam ei naves optimae per pontum eunt, mareque totum et terra et fluvii resonantes Ptolemaei imperio subiecti sunt."[3] Huius catalogi comparationem facere oportet cum eo quem in inscriptionem Adulitanam, iussu Ptolemaei Euergetis exaratae, olim vidit Cosmas Indicopleustes.[4]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Hunter (2003) pp. 3-8. Anno fere 273/272 a.C.n. secundum Gow (1952) vol. 2 p. 326
  2. Argumentum ex opere Kiessling (1819) sumitur
  3. Versio Kiessling (1819)
  4. Cosmas Indicopleustes, Topographia Christiana lib. 2

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Textus (Graece)
  • Versio (Theodisce)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Si plus cognoscere vis, vide etiam Theocritus#Bibliographia.
  • A. S. F. Gow, ed., Theocritus. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1952. 2a ed. 2 voll. (Graece, Anglice)
  • Theophilus Kiessling, ed., Theocriti reliquiae. Berolini: Libraria Weidmannia, 1819 (Graece, Latine) Textus apud archive.org
  • Richard Hunter, ed., Theocritus: Encomium of Ptolemy Philadelphus. Berkeley: University of California Press, 2003. ISBN 0520235606 (Graece, Anglice)
  • M. A. Rossi, Theocritus' Idyll XVII: a stylistic commentary. Amstelodami, 1989


De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.