Latrunculi

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Latrunculi[1] fuerunt ludus tabularis Romanis antiquis gratus. Ludus latrunculorum non idem est atque scaccorum ludus, quamquam sunt, qui postea verbo q.e. latrunculi usi sint ad significandum scaccorum ludum. Re vera parum de ratione ludendi scimus. Certe ludus bellicus erat, ut scacci, sed omnes latrunculi unius gradus erant. Latrunculi deminutive dicti a latronibus, qui initio milites mercenarii erant.[2]

Uterque lusor sedecim calculos vel milites habuit, qui super abacum lineis libratis atque directis distributum movebantur. Lusores quam plurimos calculos adversarii demere aut includere conabantur. Praecepta lusoria incerta sunt.

Tabula lusoria lignea erat aut in lapidem incidebatur (exempli gratia in Basilicae Iuliae gradus).

Calculi albi aut nigri, politi aut caniculati, ex ossibus aut vitro vario fabricati erant. Trimalchio ille homo affectatus pro calculis aureos argenteosque denarios habebat.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Varro, Ling. 10.22.
  2. Paul. ex Fest. p. 118 Müll.: "latrones eos antiqui dicebant, qui conducti militabant. [...] at nunc viarum obsessores dicuntur."