Lars Castellucci

E Vicipaedia
Wikidata Lars Castellucci
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 24 Februarii 1974; Heidelberga
Patria: Germania

Familia

Coniunx: no value

Lars Castellucci (natus die 24 Februarii 1974 Heidelbergae) rerum politicarum peritus Germanicus factionis SPD est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Postquam anno 1993 testimonium maturitatis accepit et officium civile absolvit, Castellucci annis 1995 - 2000 Heidelbergae, Manhemii atque Franciscopolis rebus politicis historiae iurisprudentiae studebat. Anno 2008 Darmstadii doctor promotus est. Annis 2000 - 2013 pro societate consiliaria IFOK operam dedit. Ab initio anni 2013 professor Scholae Superioris Oeconomiae Mahemiensis est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Castellucci ab anno 1991 sodalis Factionis Socialis Democraticae est. Annis 1999 - 2013 consiliarius communis Wiesloch fuit. Anno 2009 primo candidatus Dietae Foederalis erat, sed non probatus est. Anno 2013 autem legatus ad Dietam Foederalem Germaniae electus est et mandatum etiam anno 2017 defendit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]