Lai ,[1] vulgo Lao , gens Asiae inter meridiem et solis ortum sunt. Plerique Lai aut in Laotia (circa 3 miliones) aut Thailandia (circa 15 miliones) habitant. Lai Thailandiae in regione Isan congregantur, sed multi operarii peregrini Isaniae in aliis partibus nationis, sicut Bancoci , laborant. Laosiani varias dialectos linguae Laosianae et linguae Isan loquuntur, quae saepe linguam unam esse creduntur. Multi homines regionis Isan nomen Isan ad Lao praeferunt, propter Thaificationem ambitionem saeculi 20 , sed nexus gentiles adhuc inter Laos regionis Isan civitatisque Laotiae manent.
↑ "Lai parent regi Siam": Ioannes Boterus, Amphitheatridion . Coloniae Agrippinae, 1597 (Textus apud Google Books ) p. 98