Ladon (mythologia)

E Vicipaedia
(Redirectum de Ladon)

Vide etiam paginam discretivam: Ladon (discretiva)

Ladon ab Hercule se defendit.

Ladon (Graece Λάδων) in mythologia Graeca est draco centiceps serpentiformis, cuius parentes Phorcus et Ceto ab Hesiodo,[1] Typhon et Echidna a Pseudo-Apollodoro[2] et ab Hygino[3] nominantur. Centum capita Ladonis fama est diversis vocibus loqui potuisse.

Ladon ab Iunone positus erat in horto Hesperidum, ubi insomnis trunco mali circumvolutus mala aurea custodiret. Herculi enim undecimus labor inpositus erat, ut inde Eurystheo regi malum aureum adferret.[4] Qua dimicatione Ladon sagittis Herculis occisus est.[5] Iuno Ladonem mortuum ob edita opera in constellationem sustulit.[6]

Sunt, qui putent hortum non a Ladone, sed a Dracone custoditum esse, nempe opilione, qui unumquemque mala abducturum occidit.[7]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Theog. 333.
  2. Bibl. 2.113.
  3. Fab. 151.
  4. Hygini Fabulae 30.
  5. Apollonius Rhodius, Argonautica 4.1393–1421.
  6. Hyginus, De astronomica 2.3.
  7. Diodorus Siculus, Bibliotheca 4.26.3.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]