Roman numeral 10000 CC DD.svg

Lacus Turkana

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Lacus Turkana et litus.
Bathymetria Lacus Turkana.
Despectus in Lacum Turkana ex satellite. Color nephritis (viridis pallidissimus) facile videtur. Flumen Omo in summa imaginis parte intrat. Flumen in parte laeva est Turkwel, ad energiam hydroelectricam efficiendam magna mole nuper obstructum.
Despectus in Lacum Turkana et Insulam Mediam.
Despectus in Lacum Turkana et Insulam Australem, 1999.

Lacus Turkana, olim Lacus Rudolphus appellatus, est lacus in Valle Magni Chasmatis in Kenia septentrionali, cuius fines maxime septentrionales in terras Aethiopicas penetrant.[1] Qui est maximus mundi lacus continuus in desertis situs, maximus mundi lacus alkalinus, et quartus a maximo mundi lacu salso per volumen aestimatus,[2] post Mare Caspianum, Issyk Kul, Lacumque Arsissam (nuper post Mare Aralense meridianum contrahens), atque inter omnes telluris lacus gradum vicensimum quartum habet. Clima est calidum et siccum.

Saxa regionis circumdantis plerumque volcanica sunt. Insula Media est mons ignifer activus, vaporem emittens. Montes, rupes, oraeque saxosae in orientalibus et australibus lacus litoribus inveniuntur, et thinia, planities, cumulique arenae in latere occidente et septentrione iacent, in altitudinibus inferioribus.

Viridaria Nationalia Lacus Turkana nunc in tabulis patrimonii totius mundi ab UNESCO inscribuntur. Viridarium Nationale Sibilo in orientali lacus ora iacet, atque viridaria nationalia Insulae Mediae et Insulae Australis in medio lacu patent, ubi in ambobus insulis vigent crocodili nilotici.

Fauna[recensere | fontem recensere]

Pisces[recensere | fontem recensere]

Lacus Turkana aliis lacubus Africanis pauciores piscium species sustinet, quarum circa quinquaginta in eius aquis habitantes aestimantur, inter quas duodecim species endemicae: Haplochromis macconneli, H. rudolfianus, H. turkanae, et Hemichromis exsul (omnes familiae Cichlidarum); Enteromius turkanae et Neobola stellae (familiae Cyprinidarum); Chrysichthys turkana (ordinis Siluriformium); Brycinus ferox et B. minutus (ordinis Characiformium); Lates longispinis (generis Latis); Lacustricola jeanneli et Micropanchax rudolfianus (familiae Poeciliidarum).[3] Inter species notabiles non endemicas sunt Oreochromis niloticus et Sarotherodon galilaeus (ambo familiae Cichlidarum); nonnullae Polypteridae; Mormyrus kannume ; Heterotis niloticus ; Gymnarchus niloticus ; Distichodus niloticus ; Lates niloticus (familiae Latidarum).[4][5] Superficies aquae aevo Holocaeno altior erat, unde in Nilum abundabat, quo facto pisces crocodilique aquas lacustrinas intrabant. Ergo, pisces non endemici hodie in lacu plerumque sunt species originis niloticae.[3] Nonnullae species non endemicae progenies in lacu non pariunt, sed in flumen Omo aliosque rivos affluentis migrant ad proles pariendos.[3] Piscatio in lacu est mos culturalis magni momenti.

Aves[recensere | fontem recensere]

Aliquot centum species in Kenia indigenae in regione Lacus Turkana habitant.[6] Insignissimae sunt Calidris minuta (vel Erolia minuta), Tringa glareola, et Actitis hypoleucos. In ripis Insulae Mediae, Rhyncops flavirostris nidos facit. Phalacrocorax lucidus aliique aves aquatiles omni in lacu pervagantur. Phoenicopterus roseus per vada in eius aquis tenuibus ire solet, et Neotis heuglinii terris ad orientem lacus utitur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Fines Aethiopiae et Keniae multum disputantur. De argumentis pertinentibus, vide "Ethiopia–Kenya Boundary" hic: PDF. Formula:Webarchive
  2. "Lake Turkana in Kenya - The Jade Sea" .
  3. 3.0 3.1 3.2 Freshwater Ecoregions of the World (2008). Lake Turkana. Formula:Webarchive Accessed 2 Maii 2011.
  4. "World Lakes Database" (ILEC).
  5. Fish Species in Lake Turkana.
  6. In interrete sunt multi situs qui binomina, data, et photographemata avium prope lacum inventorum praebent: The Sibiloi National Park Formula:Webarchive; Kenya Birds, African Bird Image Database Formula:Webarchive; BirdLife International; et alii.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Amin, Mohamed. 1981. Turkana-See, Lebendiges Gestern. Praefatio Richard Leakey. Hanoverae: Landbuch. ISBN 3-7842-0248-9.
  • Brown, Monty. 1989. Where Giants Trod. Quiller Press. ISBN 1870948254.
  • Jacob, Klaus H. A. 1971. Exkursion zum Rudolfsee, mit Illustrationen. Die Waage, Zeitschrift der Chemie Grünenthal, 10.
  • Johnson, T. C., et J. O. Malala. 2009. "Lake Turkana and its connection to the Nile." In The Nile, ed.H. J. Dumont, 287–306. Monographiae Biologicae, 89. Springer Science + Business Media B.V. ISBN 978-1-4020-9725-6.
  • Munro, David, ed. 1988. "Turkana, Lake." In Chambers World Gazetteer. Ed. quinta. W. & R. Chambers Ltd. et The Press Syndicate of the University of Cambridge. ISBN 978-1-85296-200-5.
  • Натела Ярошенко. 2000. Озеро Рудольф // Энциклопедия чудес природы. Londinii, Novi Eboraci, Sydneii,Moscuae: Ридерз Дайджест. ISBN 5-89355-014-5.
  • Serem, B. 2012. For villages in Turkana, Kenya, a new initiative that brings clean water to the community is life-changing. UNICEF. Editio interretialis.
  • Tichy, Herbert. 1980. See an der Sonne: Auf den Spuren der frühen Menschen. Vindobonae: Orac. ISBN 3-85368-871-3.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Lacum Turkana spectant.
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 4°3′0″N 36°1′0″E • OpenStreetMap • GeoNames  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica