Roman numeral 10000 CC DD.svg

Lacus Kukunor

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Una ex insulis avium prope lacum Kukunor

Lacus Kukunor[1] vel lacus Qinghai[2] est maximus lacus in Sinis, lacus salsus in provinciae Qinghaiensi rei publicae popularis Sinarum.

De nomine[recensere | fontem recensere]

Kukunor nomen de Mongolico Хөх нуур (Khekh nuur) derivatum est, Qinghai de Sinico 青海, Qinghai hu; Thibetane lacus མཚོ་སྔོན་པོ་, Mtsho Sngon-po appellatur, et omnia tria nomina mare Callainum vel lacum Callainum significant.

Tabula saeculi septimi decimi, in qua flumen Flavum e Kukunore fluit

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Lacus in planitie elata Kukunorensi situs est, ubi viginti tria flumina in Kukunor inflluunt, quorum maximum Bùhā Hé delta magnum facit. Nullum flumen aquas Kukunoris aufert et salsus lacus est (quamvis chartographi Europaei saeculo XVII putabant flumen Flavum e Kukunore oriri).

Area lacus 4200 chiliometrorum quadratorum est, altitudo maxima 38 meta. Aequor Kukunoris 3205 metra supra aequor maris est.

Exploratio[recensere | fontem recensere]

Nicolaus Przewalski anno 1872 lacum visitavit.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Buffetrille, Katia. 1994. "The Blue Lake of Amdo and Its Island: Legends and Pilgrimage Guide." The Tibet Journal 19 (Hiems).
  • Gruschke, Andreas. 2001. "The Realm of Sacred Lake Kokonor." The Cultural Monuments of Tibet's Outer Provinces, Vol. I: The Qinghai Part of Amdo. Bangkok: White Lotus Press. ISBN 974-7534-59-2 .

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 37°0′0″N 100°0′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica