Lacus Albertus (Australia Australis)

Coordinata: 35°38′S 139°17′E / 35.633°S 139.283°E / -35.633; 139.283
E Vicipaedia
Lacus Albertus a Meningie visus.
Duae pelecanidae in Lacu Alberto ad Meningie videntur.

Lacus Albertus[1] est lacus aquae dulcis prope ostium Fluminis Murrayani in Australia Australi situs. Ab aqua ex Lacu Alexandrina ad ostium prope Narrung influente impletur. Ad meridiem a Coorong regione salsa protecta separatur per paeninsula Narrung. Solum oppidum maius in lacu est Meningie. Lacus Alexandrina et Albertus una appellantur Lacus Inferiores.

Lacus Albertus a Georgio Gawler, gubernatore Australiae Australis, ex Principe Alberto (1819–1861), consorte Victoriae reginae, appellatus est.[2]

Quia absunt maiores amnes influentes atque adest alta evaporationis ratio, Lacus Albertus Lacu Alexandrina salsior est.

Aves[recensere | fontem recensere]

Species quas Lacus Albertus sustinet insigniter sunt Neophema chrysogaster, Botaurus poiciloptilus (in discrimen adductus), Sternula nereis (damno obiecta), et plus quam una centesima omnium Cereopsium novaehollandiae, Tadornarum tadornoidum, Phalacrocoracum carbo, et Calidrium acuminatarum quae in orbe terrarum exstant.[3]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. "The Southern Australian.". Adelaide, SA: National Library of Australia. 11 September 1840. p. 2 .
  3. ;"Lakes Alexandrina and Albert," BirdLife International.

Nexus interni