Lacus Aestatis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Lacus Aestatis est regio duorum marium lunarium parvorum prope occidentalem Lunae limbum sita. Selenographica huius regionis coordinata sunt 15.0° S, 69.0° W, et superficies intra diametrum 90 chiliometra patet. Lacui est area geometrica circa mille chiliometra quadrata.

Boreoccidentalis huius regionis pars ad orientem-meridiorientem versus crateris Roccae sita est, et omnis intra marginem crateris satellitis Rocca A continetur. Alia pars, ad meridiorientem patens, in praelongo loco enorme consistit, qui plerumque ad partem cardinalem tendit. Apex australis iacet circa unum crateris diametrum ad boreoccidentalem versus Crüger, crateris inundati.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Data astronomica: "3202" apud Gazetteer of Planetary Nomenclature.


Saturnus Haec stipula ad astronomiam spectat. Amplifica, si potes!