Laches (strategus Atheniensis)
Laches (-etis, Graece Λάχης, mortuus ad Mantineam anno 418 a.C.n.), Melanopi filius, fuit strategus Atheniensis in bello Peloponnesiaco cuius res gestae per Thucydidem historicum notae sunt. Plato eius nomen dialogo indidit in quo fortitudinis definitio quaeritur.
De militia
[recensere | fontem recensere]Laches in Siciliam cum viginti navibus adversus Syracusanos anno 427 a.C.n. missus est. Rhegii consedit atque inde in insulis et contra Locros pugnavit. Mylas et Messanam cum sociis cepit[1]. Athenas anno 425 rediens a Cleone accusatus est quod pecuniam ab hostibus accepisset et absolutus[2]. Aristophanes in Vespis ad hoc iudicium alludit. Anno 424 cladi Atheniensi apud Delion in Boeotia interfuit, unde una cum Socrate recessit[3]. Deinde indutiis annuis[4] et mox Paci Niciae (421 a.C.n.) operam dedit quam inter legatos Athenienses per iusiurandum sanxit[5]. Bello ab Argivis renovato cum eis Arcadum Orchomenum cepit[6]. Postremo anno 418 a.C.n. pugna ad Mantineam bellum cum Lacedaemoniis gerens periit[7].
In republica quidem Niciae et optimatibus propior fuit quam Cleoni et demagogis sed imprimis militaribus rebus operam dedit atque miles fuit.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Thucydides III.86, 90, 99, 103.
- ↑ Thucydides III.115. Aristophanes, Vespae 240-244 necnon 895sqq. Laches sub nomine Labes latet.
- ↑ Plato, Symposium 221 a-b. Laches 181b et 189b. Cicero, De divinatione 1.129.
- ↑ Thucydides IV.118(11-14)
- ↑ Thucydides V.19.2, 24.1, 43.2.
- ↑ Thucydides V.61.
- ↑ Thucydides V.74.3.
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Paul Cloché, "Les procès des stratèges athéniens", Revue des Études Anciennes, 1925: 97-118
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Britannica
- "Laches" - apud: Meyers Großes Konversations-Lexikon, tomus 12. Lipsiae 1908, p. 15.
Nexus interni
- Laches, dialogus Platonicus