La guerra de Navarra

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

La guerra de Navarra (titulus recentioris aevi) est carmen epicum sive potius historicum, Occitane compositum. In prima linea textus manu scripti auctor sic proclamatur: "Guillelmus Anelier de Tolosa me fecit."[1]

Successio regum Navarrae evolvitur a pugna iuxta Navas Tolosae, rege Sancio VII, anno 1212 commissa. Adventus describitur regis Theobaldi I et successio filii Theobaldi II qui cum rege Francico Ludovico IX octavam expeditionem sacram conduxit. Ibi auctor ipse participavit:

La crozada fom granda e aneron s'aprestar
Lai al port d'Aigas Mortas: ço q'eu vi puiss contar.[2]

Talia ter vel quater alibi asseverat. Res autem principalis et ultima narrationis est motus popularis Pompaelonensium qui inter annos fere 1274 et 1277 saevivit et in bellum graduatim mutatus est. Auctor, miles Eustachii de Beaumarchès qui pro rege Francico pugnavit, res oculis suis observatas describit:

En d adonc anet s'en la En Guillem Anelers
Ben armatz ...[3]

Editiones et versiones[recensere | fontem recensere]

  • 1847 : Pablo Ilarregui, ed., La guerra civil de Pamplona, poema escrito en versos provenzales por Guillermo Aneliers de Tolosa de Francia. Pompaelo (Occitane)
  • 1856 : Francisque-Michel, ed. et interpr., Histoire de la guerre de Navarre en 1276-1277 par Guilhem Anelier de Toulouse. Lutetiae Textus apud archive.org (Occitane, Francogallice)
  • 1995 : Guilhem Anelier de Tolosa: La Guerra de Navarra = Nafarroako Gudua. Vol. 1: Edición facsímil del manuscrito de la Real Academia de la Historia. Pompaelone: Gobierno de Navarra, 1995. ISBN 978-84-235-1347-5 Catalogus
  • 1995 : Maurice Berthe, Ricardo Cierbide, Xabier Kintana, Julián Santalo, edd., Guilhem Anelier de Tolosa: La Guerra de Navarra = Nafarroako Gudua. Vol. 2: Estudio y edición del texto original occitano y de las traducciones al castellano y al euskera. Pompaelone: Gobierno de Navarra, 1995. ISBN 978-84-235-1348-2 (Occitane, Hispanice, Vasconice)

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Michel (1856) p. ii
  2. La guerra de Navarra 12
  3. La guerra de Navarra 78, cf. 41. Michel (1856) pp. ii-iii


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.