La Espero

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Modi
Notae musicae

La Espero (Latine: Spes) est poema quoddam scriptum a Ludovico Lazaro Zamenhof, quod postea hymnus linguae Esperanticae fautorum factum est. Musicam composuit Francogallus Felicianus Menu de Ménil anno 1909. Melodia utuntur etiam linguae Ido asseclae in hymno suo. Textus prima vice praesentatus est in libro definitivo pro Russis Plena Lernolibro de la Tutmonda Lingvo Esperanto por Rusoj, anno 1890 (sine titulo adhuc).

Textus cum versione Latina non cantabili[recensere | fontem recensere]

La Espero Spes

1.vEn la mondon venis nova sento,
tra la mondo iras forta voko;
per flugiloj de facila vento
nun de loko flugu ĝi al loko.

Ne al glavo sangon soifanta
ĝi la homan tiras familion:
al la mond' eterne militanta
ĝi promesas sanktan harmonion.

2. Sub la sankta signo de l' espero
kolektiĝas pacaj batalantoj,
kaj rapide kreskas la afero
per laboro de la esperantoj.

Forte staras muroj de miljaroj
inter la popoloj dividitaj;
sed dissaltos la obstinaj baroj,
per la sankta amo disbatitaj.

3. Sur neŭtrala lingva fundamento,
komprenante unu la alian,
la popoloj faros en konsento
unu grandan rondon familian.

Nia diligenta kolegaro
en laboro paca ne laciĝos,
ĝis la bela sonĝo de l' homaro
por eterna ben' efektiviĝos.

1. In mundum venit novus sensus,
trans mundum it fortis evocatio.
Hoc alis in vento facili
ab uno loco ad alium locum volet.

Hoc familiam mundi minime trahit
ad ferra sanguinem sitientia
promittens terrarum orbi aeterne
pugnanti harmoniam sanctam.

2. Sub signo spei sancto
luctantes pacifici conveniant -
et velociter res crescent
cooperantibus sperantibus.

Muri millenniorum solidissimi
stant populos separantes.
Sed saepes obstinatae displodentur
propter amorem sacrum destructae.

3. In neutrali linguistico fundamento
populi forment consentienter
unum grandem circulum familiarem,
quippe qui inter se concorditer vivant.

Collegium nostrum laboriosum
in labore pacis ne lassetur,
donec hominum visio boni perennis
pulchra ad effectum adductura sit.

Usus et critica[recensere | fontem recensere]

Compositor versionis maxime popularis, de Ménil Francogallus

In primo Congressu universali anno 1905 Gesoriaci celebrato vexillum utique officiale declaratum est, cum hymni quaestio in crastina poneretur. Textus laetus est de motione Esperantica et eius partibus gravibus in mundo agendis. Pluries pacis momentum sublineatur. Melos saepe in conventibus inaugurandis terminandisve adhibetur. Hoc etiam Margarita Boulton bonum putat dicens "La Espero restas oficiala himno por esperantaj kongresoj kaj similaj kunvenoj".[1] Tamen sunt qui terminum hymni non aestiment quippe qui nationalia religiosaque oleat. Usus triplex epitheti "sankta" quoque contradictioni est soli sanctitati divinae secundum traditionem Iudaicam, cui et Ludovicus Lazarus Zamenhof assecla. Idem valet propter verba "eterna ben'" (benedictio aeterna) in ultima poematis linea. Zamenhof ipse dicitur praetulisse poema suum La vojo pro honoribus hymnicis.[2] Omnis emissio radiophonica Thuringia internationalis incipit et explicit hymno citato. Poematis argumentum pro nonnullis inepta olet; quod cum ita sit - constat poesim meliorem exstare.

Historia musicographica[recensere | fontem recensere]

Ecce compositores qui melodias confecerunt:

  • 1891: Claes A. Adelsköld
  • 1903: Achilles Motteau (legebatur in periodico Britannico "The Esperantist", 1/1)
  • 1909: Felicianus Menu de Ménil
  • 1912: Anscharius Van Schoor (legebatur apud "Belga Esperantisto", nr. 5 seriei quartae
  • 2017: Lech Mazurek (praesentabatur in urbe natali Zamenhofiana Bialistocensi[3].
  • 2013: Olivia Irmengardis Grassner et Fabianus Sievers pro lustratione gymnastica "TUI Feuerwerk der Turnkunst – Esperanto" sub titulo [4]
  • 2019: inceptum esperantistarum e Provincia Narbonnensi cum symphoniacis[5]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ex eius libro praetitulato Ne nur leteroj de plum-amikoj. Esperanta literaturo — fenomeno unika, Malmogiae 1984, Eldona Societo Esperanto: "La Espero hymnus officialis pro congressibus et similibus conventiculis restabit."
  2. Cf. apud Arpad Ratkai: La himno kaj la dua jarcento, 1992, in interreti hic
  3. Ni organizis Polan Esperanto-Kongreson)
  4. Lustrationis eiusque scopi descriptio
  5. Projekto “La Espero”

Externi nexus[recensere | fontem recensere]