L. B. Namier

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg L. B. Namier
Res apud Vicidata repertae:
L. B. Namier: imago
Nativitas: 27 Iunii 1888; Imperium Russicum
Obitus: 19 Augusti 1960; Londinium
Patria: Polonia, Britanniarum Regnum

Officium

Munus: Legatus, Rerum gestarum scriptor, professor, Politicus
Patronus: Universitas Mancuniensis

L. B. Namier, nomine nativo Ludwik Bernstein Niemirowski, postea Lewis Bernstein Namier (in oppido Wola Okrzejska die 27 Iunii 1888 natus; Londinii die 19 Augusti 1960 mortuus) fuit rerum gestarum scriptor. In Polonia sub imperio Russico educatus, alumnus fuit universitatum Leopolitanae et Lausannensis necnon scholae scientiarum oeconomicarum Londiniensis. In Britanniam anno 1908 migravit. Legatus iuxta Deliberationem de pace componenda Lutetiae factam anno 1919, contra revendicationes Polonorum eo tempore egisse censetur. Annis insequentibus pro Iudaeis tam Israelem habitantibus quam ex Europa refugis laboravit. Ab anno 1931 usque in 1953 professor rerum historicarum meruit universitatis Mancuniensis ubi opera de parlamento Britannico et de rebus politicis saeculorum XIX et XX praecipue confecit.

Opera[recensere | fontem recensere]

Delegati militares Lutetiae ad pacem componendam congressi: L. B. Namier ad sinistram adsedens videtur. Herbertus Arnould Olivier (Museum Imperii Bellicum Londinii)
  • 1915 : Germany and Eastern Europe Textus apud Internet Archive
  • 1917 : The Case of Bohemia Textus apud Internet Archive
  • 1917 : The Czecho-Slovaks, an oppressed nationality Textus apud Internet Archive
  • 1929 : The Structure of Politics at the Accession of George III
  • — 2a ed., 1957 Textus apud Internet Archive
  • 1930 : England in The Age of the American Revolution Textus apud Internet Archive
  • 1931 : Skyscrapers and other Essays (insunt commentationes de Galicia Austriaca) Editio 1968 apud Internet Archive
  • 1939 : In the Margin of History
  • 1942 : Conflicts: Studies in Contemporary History Textus apud Internet Archive
  • 1944 : 1848: The Revolution of the Intellectuals
  • 1947 : Facing East: essays on Germany, the Balkans and Russia in the twentieth century Textus apud Internet Archive
  • 1948 : Diplomatic prelude, 1938–1939 Textus apud Internet Archive
  • 1950 : Europe in Decay: A Study in Disintegration, 1936–40
  • 1952 : Avenues of History
  • 1952 : In the Nazi era
  • 1953 : Basic Factors in Nineteenth-Century European History
  • 1952 : Monarchy and the Party System: the Romanes Lecture
  • 1955 : Personalities and Powers
  • 1958 : Vanished Supremacies; essays on European history, 1812–1918 editio 1963
  • 1962 : Crossroads of Power: essays on eighteenth-century England
  • 1966 (editor, cum Ioanne Brooke) : The House of Commons, 1754–1790

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]