Jump to content

Liubeme

E Vicipaedia
(Redirectum de Lübbow)
Wikidata Liubeme
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Germania
Locus: 52°55′0″N 11°10′59″E
Numerus incolarum: 829
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Circulus Lüchow-Dannenberg, Luchovia

Geographia

Superficies: 19.52 chiliometrum quadratum

Tabula aut despectus

Liubeme: situs
Liubeme: situs
Ecclesia Liubemensis.

Liubeme[1] (Theodisce Lübbow) commune Saxoniae Inferioris et pars Circuli Luchoviensis et Danebergensis est. Ad Liubeme etiam vici Dangenstorpium[2] (Theodisce Dangenstorf), Liubeme[1] (Theodisce Lübbow) et Rebenstorpium[2] (Theodisce Rebenstorf) pertinent. Liubeme pars communis generalis Luchoviae est.

Liubeme pars Ducatus Luneburgensis fuit. Anno 1705 ad Ducatum Electoralem Brunsvicum-Luneburgensem transiit. Anno 1803 cum toto Ducato a copiis Francicis occupatum est. Annis 1810 - 1813 pars Regni Westphaliae erat. Tum ad Regnum Hannoveranum, ab anno 1866 ad Borussiam pertinuit. Liubeme ab anno 1946 pars Saxoniae Inferioris et ab anno 2006 pars Luchoviae communis generalis est. Anno 1972 vici supra dicti ad Liubeme adiuncti sunt.

  1. 1 2 Vide Kirchengemeindelexikon, ubi dicitur "(...) Schriftlich ist das zweizeilige Reihendorf erstmals in einer kaiserlichen Urkunde aus dem Jahr 956 erwähnt: Ks. Otto I. († 973) schenkte dem Kloster Quedlinburg sechs Dörfer, darunter Liubeme (...)".
  2. 1 2 Germanica toponyma cum suffixis -torf et -torp plerumque latinizari solent addito suffixo latinizato "-torpium-i", quamquam huius suffixi variantes inveniri possunt. Exempli gratiā: Ebbestorpium apud Jaitner, K. (Ed.) (1985). Urkundenbuch des Klosters Ebstorf (Lüneburger Urkundenbuch, 14. Abteilung). Lax Verlag; Ermelstorpium apud Pratje, J. H. (1759). Historische Nachrichten von den ehemaligen vicedominis in ditione Bremensi:.... Stadae: Typis H. C. Götheli; Gottorpium apud J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 (A–D), 2 (E–M), 3 (N–Z).

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Liubeme spectant.
Terra

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!