Kumulipo

E Vicipaedia

Kumulipo in antiqua religione Havaiana est poema originis mundi et stirpis regiae, plus duo milia versuum habens, quod coram populo in gravissimis ritibus feriisque ex memoria cecinerunt kahunae, homines doctrinae periti. Poema saeculo octavo decimo ineunte a poeta ignoto classis hakumele 'musicae periti' compositum est. Nonnulli poematis versus, Germanice conversi (saepe falsissime), Lipsiae anno 1881 divulgati sunt (Bastian 1881), et omnia poematis verba primum Honolului anno 1889 concessu Kalakauae Regis edita sunt. Carmen Anglice conversum ab Liliuokalani Regina Bostoniae anno 1897 prolatum est.

Carmen compositum est ut honoretur stirps principis Kalani‘īimamaonis, cuius pater, Keaweikekahiali‘iokamoku, iussit Kumuliponem componi exemplum carminum appellatorum pule ho‘ola‘a ali‘i, orationum quibus princeps sanctificetur.[1]

Fertur Kumulipo Iacobo Cook, praefecto navium recens in Sinu Kealakekua, recitatus esse, quia Cook a populo habitus est Lono, unus ex praecipuorum deorum (akua) (Beckwith 1970:311, 1972:9).

Quod attinet ad sermonis genus, nonnullae memoriae Maorianae huius poematis similes sunt, sicut carmina Rapanuiana, Marquesana, Tahitiana, Tuamotuana.

Partes[recensere | fontem recensere]

Carmen divisum est in partes () sextas decimas, quorum partes 1–7 tenebras vel noctem () in spiritus aetate describunt. Sive exsistit sive non exsistit Tellus, eventus hic enarrati in naturae mundo non accidunt, nam carmen exponit formas vitae non humanae quas lineamenta corporis humani iterant; fabulae, theoriam ut videtur evolutionis praecipientes, ab inferioribus vitae formis, per plantas terrestriales marinasque, pisces, aves, reptiles bestias plantasque, postremum ad nuper generata mammaliaporcum, vespertilionem, murem, canem—conducunt (Beckwith 1970:310). Portio altera, partes 8–16 comprehendens, describit tempus diurnum (ao), quod significatur ab adventu lucis et deorum, qui mutationem animalium in primos homines custodiunt. Tum sequitur historia stirpis principis Kalani‘īimamaonis, quae paene ad saeculum octavum decimum exeuntem patet.

Sic poematis exordium:

O ke au i kahuli wela ka honua, Tempore terra fervebatur,
o ke au i kahuli lole ka lani, tempore caelum patefaciebatur,
o ke au i kuka'iaka ka la, tempore sol deficiebatur,
e ho'omalamalama i ka malama, ut luna conluceretur,
o ke au o Makali'i ka po, tempore Pleiades oriebantur,
o ka walewale ho'okumu honua ia: limus hanc terram incohabat:
o ke kumu o ka lipo i lipo ai; fons obscuritatis qua obscurabatur;
o ke kumu o ka po, i po ai: fons noctis qua nox fiebatur:
o ka lipolipo, o ka lipolipo, illa obscuritas, illa obscuritas,
o ka lipo o ka la, o ka lipo o ka po. obscuritas solis, obscuritas noctis.

Hoc modo, carmina Havaiana nuntia ferunt per circuitionem (kaona), significationem tectum vel confusum (Kaeppler 1993:12).

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Russell Kawika Makanani, Kumulipo.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Kumulipo, Anglice conversus cum commentationibus ab Martha Warren Beckwith

Fontes[recensere | fontem recensere]