Kropotkinskaia statio

Coordinata: 55°44′41″N 37°36′05″E / 55.74472°N 37.60139°E / 55.74472; 37.60139
E Vicipaedia
Kropotkinskaia statio

Kropotkinskaia est ferriviae subterraneae Moscuensis statio. In Sokolničeskaia linea ferriviae sita est. Die 15 Maii anni 1935 aperta est. Architecti stationis Iacobus Gregorii filius Lichtenberg[ru] et Alexius Nicolai filius Duškin[ru] fuerunt. Statio ut pars Palatii consiliorum[ru] inaedificati constructa est et ipsa usque ad annum 1957 Dvorets sovietov (scilicet Latine Palatium consiliorum) nominabatur. Nunc sola e toto hoc palatio immani manet. Postea nomen Petri Kropotkin accepit, quod area, ubi statio sita est, tunc habebat.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • De Kropotkinskaia (Russice)
  • De Palatio consiliorum (Russice)