Kroninga
Appearance
Kroninga[1] (Theodisce Kröning) est vicus in Bavaria inferiore et circulo Landishutensi situs, 2.011 inhabitantium anno 2015.
Kroninga nota est ob figulos suos, qui vasa omnium generum aliaque fictilia a se artificiose confecta (theodisce Kröninger Hafnerware) in mercatibus, qui in locis circumiacentibus habentur, venditant. Prope vicum creta figularis et praecipue lutum quoddam atro-caeruleum effoditur, quod lingua theodisca blauer Tegel dicitur quoque tegularii libenter utuntur et prius etiam figuli usi sunt. Patitur enim maximum fornicis calorem, per quem lateres eximiam duritiam nanciscuntur.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Germanica toponyma cum suffixis -ing et -ingen plerumque latinizari solent addito suffixo latinizato "-inga-ae", quamquam huius suffixi variantes inveniri possunt. Exempli gratiā: Huninga, Ihilinga, Incinga, Isininga, Lauginga, Leichlinga, Liuchinga, Liutmuntinga, Lollinga, Machtolvinga, Mecchinga, Memminga apud J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 (A–D), 2 (E–M), 3 (N–Z).
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Situs geographici et historici: Locus: 48°32′0″N 12°22′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • "09274145" apud Statistik-Portal |
