Latinitas nondum censa

Keyboard cat

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Keyboard cat (fortasse feles vel potius cattus clavialis sive clavilista) est feles qui videtur in memo interretiali. Anno 1984 Carolus Schmidt, qui Spocani habitat, monumentum felis sui, nomine "Fatso," fecit pellicula brevi televisifica. Qua in pellicula feles, tunica caerulea indutus ut manus hominis qui re vera bracchia felis movet lateant, comice videtur psallere clavile. Multis post annis, etiam post Fatso mortuum, anno 2007 Schmidt pelliculam in situm interretiale YouTube transtulit, ubi notissimum memum interretiale facta est.[1] Anno 2000 Fatso mortuus est; praesenti Keyboard Cat, qui Spocani quoque habitat, nomen est "Bento."[2]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]