Kerguelen

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Lacus Armor prope montem igniferum Diaboli in insula maiore Kerguelensi

Kerguelen[1] vel insulae Kerguelenses[2] est archipelagus in parte australi Oceani Indici vel in Oceano Australi. Pars terrarum australium antarcticarumque Franciae est.

Insula archipelagi principalis saepe ipsa Kerguelen nominatur, sed correctius Terra Maior[3] vel insula Desolationis[4]. Praeter eam circa 300 insularum et saxorum archipelagum componunt. Area Terrae Maioris 6675 chm², аrchipelagi totius 7215 chm² est.

Desertum Arcticum in montibus Kerguelensibus

Insulae montuosae sunt; litora fiordis et terrae lacubus oblongis abundant. Mons altissimus est mons Ross; 1721 m altitudinem habet. Tundra vel, si altius ascendas, desertum Arcticum insulas occupat. Pringlea antiscorbutica comestibilis, saepe brassica Kerguelensis appellata, archipelagi planta endemica, frequenter crescit.

Nomine Ivonis Iosephi de Kerguelen de Trémarec[fr], qui anno 1772 archipelagum invenit, nuncupatur. Archipelagus incolis caret, praeter stationem scientificam, quae Portus Francogallorum[5] nominatur.

Aciculae (les Aiguilles), saxa litoris meridionalis Terrae Maioris

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Caroli Mauritii Gottsche aliorumque Synopsis hepaticarum,amburi 1844, pp. 554, 663 etc.; Ernesti Stizenberger Lichenea Africana, in: Bericht über die Thätigkeit der St. Gallischen Naturwissenschaftlichen Gesellschaft..., Sanctogalli 1891, pp. 237-243
  2. Vel Kerguelenenses. De adiectivo vide librum Catharinae Bayle Terras kerguelensis incognita et species Meridiosignum kerguelensis, Temora kerguelensis, Lyallia kerguelensis, Fragilariopsis kerguelensis etc.; sed Doris kerguelenensis, Austrodoris kerguelenensis, Actinomma kerguelenensis, Eatoniella kerguelenensis, Encyonopsis kerguelenensis, Myro kerguelenensis, Pinnularia subsolaris var. kerguelenensis, Leptychaster kerguelenensis, Ixodes kerguelenensis, Brisaster kerguelenensis, Poecilophysis kerguelenensis, Isodictya kerguelenensis etc.
  3. Francogallice Grande Terre.
  4. Francogallice île de la Désolation.
  5. Francogallice Port-aux-Français.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 49°15′0″S 69°10′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Global Volcanism Program • "98412" apud INSEE • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica