Keith Rowley
Keith Rowley (die 24 Octobris 1949 natus) est vulcanologus et politicus insulae Tabaci.
Alumnus est universitatis Indiarum Occidentalium ubi geochemistriae studuit. Senator apud parlamentum Trinitatis et Tabaci ab anno 1987, legatus ab anno 1991 fuit. Minister ab agricultura, minister ab evolutione, minister a commercio meruit. Ab anno 2010, factione motus popularis nationalis in comitiis victa, dux factionis contrariae fuit. Eadem factione post quinque annos victrice, Keith Rowley die 9 Septembris 2015 primus minister factus est, praeside Antonio Carmona.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Linda Hutchinson-Jafar, "Trinidad's new prime minister, Keith Rowley, sworn in" {9 Septembris 2015) apud Reuters
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Keith Rowley spectant. |
Albertus Gomes 1950 • Ericus Williams 1956 • Georgius Chambers 1981 • Raimundus Robinson 1986 • Patricius Manning 1991 • Basdeo Panday 1995 • Patricius Manning 2001 • Kamla Persad-Bissessar 2010 • Keith Rowley 2015 Capsae cognatae: Praesides Trinitatis et Tabaci | |