Karin Kneissl

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Karin Kneissl
Res apud Vicidata repertae:
Karin Kneissl: imago
Nativitas: 18 Ianuarii 1965; Vindobona
Patria: Austria

Officium

Officium: Foreign Minister of Austria
Munus: Politicus, diurnarius
Patronus: Saint Joseph University

Karin Kneissl (Vindobonae nata die 18 Ianuarii 1965) est politica Austriae.

Patre aviatore iuxta regem Hussein, Karin Kneissl partim Philadelphiae in Iordania educata est. Alumna est universitatum Vindobonensis, Hierosolymitanae Hebraicae, Iordaniensis, et Georgiopolitanae. Apud ministerium rerum externarum Austriacum ab anno 1990 usque in 1998 operam dedit consiliariaque ministro Aloysio Mock meruit. Recentius diurnaria fuit apud ephemerides varias et apud radiodiffusorem Österreichischer Rundfunk. De rebus internationalibus docuit in academia diplomatica Vindobonensi et schola negotii Europaea iuxta Aquas Mattiacas. Ultimis annis cum factione libera Austriae nonnumquam consentiebat. Ad officium ministrae a rebus externis die 16 Decembris 2017 convocata est, primo ministro futuro Sebastiano Kurz.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]