Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Karachi

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Karachi
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Pakistania
Numerus incolarum: 24 300 000±1
Zona horaria: UTC+05:00
Situs interretialis

Karachi (Urdu كراچى, Sindhi ڪراچي/कराची) est maxima urbs, principalis portus, principalis sedes aeraria Pakistaniae, atque caput provinciae Sindh. Aestimatur numerus incolarum urbis circa 13 milliones[1] ad 15 milliones[2] hominum, cum plus quam 18 millionibus qui omnem regionem metropolitam habitant.[3] Karachi est urbs frequentissima in civitate, una ex orbis terrarum maximis urbibus numero habitantium[2] atque decima agglomeratio urbana in orbe terrarum.[4] Urbs est prima civitatis sedes argentariae, industriae, operum oeconomicorum, et commercii, et locus maximarum societatum Pakistaniae, inter quas societates quae de textilibus, navibus, manufactura autocinetorum, oblectamento, artibus, habitu, advertising, curatione librorum edendorum, evolutione programmaturae, et investigationibus medicis tractant. Urbs est maior educationis altioris sedes in Asia Meridiana et vita Islamica.[5]

Historia urbis[recensere | fontem recensere]

In finibus, in quibus hodie urbs Karachi sita est, fuerunt olim complures vici – inter eos vicus Eekalachi-jo-kun et arx Manora. Nearchus, qui ab anno 326 a.C.n. classi Alexandri Magni praestitit, multis aliis urbibus expugnatis et in urbem eo tempore Krokolam appellatam navigavit. Haec fortasse fuit eadem urbs, quam hodie Karachi vocamus.

Postquam anno 712 in Indiam venerat, Muhammad bin Qasim urbem Debul expugnavit, quae etiam in finibus urbis Karachi hodiernae sita fuit.[6]

Anno 1729 vicus Kolachi-jo-Goth, cuius incolae in primis adhuc piscationem exercuerant, delectus est portus ad commercium cum Baharina Mascateque habendum. In sequentibus annis urbs munita atque cum cannonibus Mascatis armata est. Anno 1795 urbs Karachi a chane chanati? Kalat addicta est principi provinciae Sindh ex gente Talpur nato. Cum creverit, Karachi brevi postea fuit portus principialis provinciae. Nomen Karachi primum apparet anno 1742 in litteris Batavice scriptis, cum navis nomine de Ridderkerk prope litus urbis naufragio interiverit. [7]

De tempore sub imperio Britanniarum[recensere | fontem recensere]

Regione compluriens explorata Societas Britannica Indiae Orientalis occupavit urbem die 1 Februarii 1839. Urbs ad Imperium Britannicum annexa est, cum provincia Sindh a Charles James Napier post proelium apud vicum Miani die 17 Februarii 1843 annecta erit.

Urbs Karachi anno 1889

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. United Nations World Urbanization Prospects report (online data) 2010 population estimates for Pakistan
  2. 2.0 2.1 "The largest cities in the world and their mayors". City Mayors 
  3. Helders, Stefan. "World: metropolitan areas". World Gazetteer 
  4. "World Urbanization Prospects, 2009 revision (online data)" 
  5. "Pakistan City Karachi Online Information," apud pakistancity.org.
  6. Urbis Karachi historia Houston Karachi Sister City Association.
  7. The Duch East India Company (VOC) and Diewel-Sind (Pakistan) in the 17th and 18th centuries, Floor, W. Institute of Central & West Asian Studies, Universitas urbis Karachi, 1993–1994, p. 49.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad urbem Karachi spectant.
Asiae urbes milies milium incolarum (urbibus Indicis et Sinicis exceptis)
Adana • Ahvaz • Almaty • Ancyra • Attalea • Bacua • Bagdatum • Bancocum • Bandung • Basra • Bekasi • Berytus • Cabura • Caesarea in Cappadocia • Caloocan • Cần Thơ • Celiabinsca • Chittagong • Dacca • Daegu • Daejeon • Damascus • Urbs Davaensis • Depok • Dubai • Emesa • Erevanum • Faisalabad • Fukuoka • Gaziantep • Gedda • Ghom • Goyang • Gujranwala • Hải Phòng • Halapia • Hanoi • Hirosima • Hochiminhopolis • Hyderabad • Iconium • Incheon • Isfahanum • Jakarta • Johor Bahru • Karachi • Karadsch • Kawasaki • Khulna • Klang • Kōbe • Kuala Lumpur • Kyotum • Lahorium • Makassar • Mandale • Manila • Maschhad • Mecca • Medan • Medina • Mosul • Multan • Nagoya • Novosibirscum • Omium • Osaka • Palembang • Peshawar • Philadelphia • Phnom Penh • Prusa • Pusanum • Pyeongyang • Quansua • Quezon • Rawalpindi • Riad • Saitama • Sana • Sapporum • Schiraz • Semarang • Sendaium • Seongnam • Seulum • Singapura • Smyrna • Sulaimaniyya • Surabaya • Suwon • Tangerang • Tangerang Selatan • Tashkent • Tauris • Teheranum • Tiphlis • Tokium • Ulanbatoria • Ulsan • Yangon • Yokohama