Kantonsschule Alpenquai
Kantonsschule Alpenquai est schola Pagi Lucernensis in Alpenquai. Schola Alpenquaiensis, breviter KSL (Germanice: Kantonsschule Luzern), gymnasium est in civitate Lucernensi. Cum fere 2000 discipulis et 200 magistris maxima est institutio gymnasialis Helvetiae. Schola Pagi sita est in Alpenquai in vico Tribschensi apud lacum quattuor silvae civitatum circumdata fabrica negotationis "Emmi", palaestra pedepilae Sodalitatis FC Kickers Lucernensis et receptaculo Societatis Commeatus Publici Lucernensis. Praeter KSL balneae "Uffschoettenses" cum suis hortis sunt.
Architectura
[recensere | fontem recensere]Schola Pagi composita est de aedificio principali, quod est divisum in "Partem Coniugentem", "Partem Rubrum", ubi imprimis discipuli iuniores sunt, et "Partem Caeruleum", ubi discipuli seniores discunt. Aedificium principale completur "Parte Pingendi" "Parteque Speciali", quae continet cubicula pro ludo operae rerumque domesticarum, laboratorium photographicum, cubiculum computatrorum, cubicula pro ludo musicae et pro ludo ordinario. Pars Specialis augmentatus est tabulato uno speciei defectionis causa. Pro ludo musicae praeter lacum sita est aula cum ceteris cubiculis musicae. Cum requisita species gymnasii aedificandi falso aestimata esset, duo cetera aedificia exstruenda fuerunt. Ludus gymnasticus in quinque exedris et in magna palaestra habetur.
Historia
[recensere | fontem recensere]Schola Pagi historiam habet 400 annorum. 1574 gymnasium Societatis Iesu institutum est, quod praeter ecclesiam Societatis Iesu (hodie illic est aedificium magistratus) situm erat. "Altior Schola" perseverabat Societate Iesu in Confoederatione Helvetica vetita. Serius in gymnasium (vel scholam Pagi) immutata est. Anno 1966 schola Pagi ad hodiernum locum, Alpenquai appellatum, movit. Primi discipuli scholam Pagi in hoc loco adierunt anno 1967/1968. Hoc anno schola celebrat quadragesimum annum in Alpenquai.
Structura
[recensere | fontem recensere]Gymnasium divisum est in gymnasium inferius et altius. Primae duae classes sunt gymnasii inferioris, a classi tertia mutantur in gymnasium altius. Quod divisum est in:
- Gymnasium reale: Studia praelata, quae a discipulis eligi possunt, sunt: Mathematica practica et physica, Biologia et chemia, Ars visualis
- Gymnasium litterale: Studia praelata sunt: Lingua Hispanica, Lingua Latina, Lingua Graeca, Lingua Italiana, Maturitas (hoc nomine in Helvetia appellatur examen finale) bilinguis (cum lingua Anglica et Germanica), classis athletica et musicalis (classis specialis uno anno longior quam aliae)
- Gymnasium oeconomiae: Studium praelatum est: Oeconomia et iura
- (Gymnasium breviore tempore agendum speciei defectionis causa in Gymnasium Santi Clementis Ebiconense translatum est)
Numerae
[recensere | fontem recensere]In schola Pagi Alpenquaiensi fere 2000 discipuli in sex gradibus scholam petunt. Qui a pluribus quam 200 magistris docentur. Exstructa sunt aedificia circa annum 1964 et completa "Parte Speciali" in annis octogesimis proximi saeculi. Anno 2006 "Pars Specialis" augmentatus est et nunc continet tria tabulata.