Kaeso Fabius M.f. Ambustus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Kaeso Fabius M.f. Ambustus (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) vir publicus Romanus saeculi quinti et quarti a.C.n. fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Pater eius Marcus Fabius Ambustus pontifex maximus erat, fratres Numerius Fabius M.f. Ambustus (tribunus militum annis 406 et 390) atque Quintus Fabius Ambustus, qui Kaesonis collega anno 401 a.C.n. erat (vide infra). Filius Numerii Marcus Fabius N.f. Ambustus, consul anni 360 a.C.n. erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Cornelius anno 404 a.C.n. primum tribunus militum consulari potestate electus est. Collegae eius erant: Gaius Valerius L.f. Potitus Volusus, Manius Sergius L.f. Fidenas, Gnaeus Cornelius P.f. Cossus, Publius Cornelius M.f. Maluginensis atque Spurius Nautius Rutilus fuerunt. Hoc anno Volsci a Romanis victi et Artena oppidum Volscorum oppugnata atque capta est[1].

Anno 401 iterum tribunus militum factus est et cum eo Lucius Valerius L.f. Potitus, Manius Aemilius Mam.f. Mamercinus, Gnaeus Cornelius P.f. Cossus, Lucius Iulius L.f. Iullus, Marcus Furius Camillus. Tum controversiae de vectigalibus et stipendiis militum fuerunt, duo tribuni propter cladem nuper acceptam ad multam damnati sunt[2].

Anno 395 tribunus militum III fuit, una cum Publio Cornelio P.f. Cosso, Publio Cornelio Scipione, Marco Valerio M.f. Lactucino Maximo, Lucio Furio L.f. Medullino, Quinto Servilio Q.f. Fidenate. Tum tribuni post Veios expugnatos contra Faliscos et Capenam certaverunt[3].

Anno 390 tribunus IV et cum eo collegae Numerius (vel Gnaeus) Fabius M.f. Ambustus, Quintus Fabius Ambustus, Quintus Sulpicius Longus, Quintus Servilius Q.f. Fidenas atque Publius Cornelius P.f. Maluginensis. Tum Galli Romanos agressi sunt et exercitum Romnorum ad Alliam flumen vicerunt. Marcus Furius Camillus tum dictator nominatus est[4].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, ab urbe condita, IV 61,4-11
  2. op. cit., V 10-11
  3. op. cit., V 24
  4. op. cit., V 37 seqq.