Jovenel Moïse

E Vicipaedia
Wikidata Jovenel Moïse
Res apud Vicidata repertae:
Jovenel Moïse: imago
Jovenel Moïse: imago
Nativitas: 26 Iunii 1968; Trou-du-Nord
Obitus: 7 Iulii 2021; Pétion-Ville
Patria: Haitia

Familia

Coniunx: Martine Moïse

Jovenel Moïse (apud Trou-du-Nord natus die 26 Iunii 1968; die 7 Iulii 2021 interfectus) fuit mercator et politicus Haitianus.

Iuxta Portum Principis ab anno aetatis septimo educatus est. Alumnus fuit universitatis Quisqueyae in eadem urbe institutae. Mercator et bananarum cultor ab anno fere 1996 laboravit eodemque tempore commercia aliorum fovebat regionis praesertim boreo-orientalis Haitiae, ubi anno circiter 2005 praeses camerae commercialis electus est. Recentius secretarius generalis camerae commercii Haitiae omnis meruit. Anno 2015 candidatus est ad officium praesidis patriae, successu dubio. Quibus comitiis abrogatis, anno insequenti rursus candidatus est. Perpaucis vocibus propositis, maioritate facilius attacta, praeses die 7 Februarii 2017 inauguratustus est. Iacobum Guidonem Lafontant primum ministrum selegit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Jovenel Moïse spectant.
  • "Jovenel Moïse": vita apud CIDOB: Barcelona Centre for International Affairs (Hispanice)