Latinitas bona

Jost Gippert

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Jost Gippert
Res apud Vicidata repertae:
Jost Gippert: imago
Nativitas: 12 Martii 1956; Hattingen
Patria: Germania

Officium

Munus: Linguista, professor
Patronus: Universitas Ioannes Wolfgang Goethe Francofurtensis

Jost Gippert (Theodisce pronuntiatur [ˈjoːst ˈgɪpʰɐt]) est linguista et caucasiologus Germanicus Hattingae natus, qui munere professoris linguisticae comparativae in instituto linguisticae empiricae universitatis Francofurtensis fungitur.[1]

Vita professionalis[recensere | fontem recensere]

Bernard Outtier, Jost Gippert, Winfried Boeder

Finitis scholae studiis, quae in Gymnasio Leibnitii Assindiae exercebat, Gippert linguisticae, indologiae, iaponologiae et sinologiae studuit ex anno 1972 ad 1977 in universitate Marpurgensi et in libera universitate Berolinensi.[2]. Opere ad syntaxin constructionum infinitivi linguarum indoeuropaearum pertinenti gradum philosophiae doctoris impetravit. Ab anno 1977 ad 1990 scientiarum adiutoris munere fungens Berolini, Vindobonae et Salisburgi docuit. Anno 1991, cum adiutor investigationis linguisticae computatoriae in universitate Bambergensi versabatur, titulum professoris adeptus est dissertatione inaugurali, qua de verbis mutuatis Iranicis Armeniae et Georgianae linguarum tractat. Ab anno 1991 linguisticam comparativam in universitate Wolfgang Goethe Francofurtensi docet. Praeterea est socius academiae scientiarum Gelati (in Georgia) ab anno 1996, et ab 2007 membrum sedis linguae Academiae Scientiarum Berolinensis et Brandenburgensis. Anno 1997 nominatus est professor honoris causa universitatis Sulkhan Saba Orbeliani Tiphli sitae. Duarum universitatum doctor honoris causa factus est: nam anno 2009 doctor h.c. universitatis Ivane Javakishvili etiam Tiphli sitae, et anno 2013 doctor h.c. universitatis Siota Rustaveli in Georgiae urbe Batumi sitae. Ab eo, cum factus esset professor linguisticae comparativae, maximam partem historiae et etymologiae linguarum Indoeuropaearum atque typologiae generali operam navat, et imprimis studiis linguarum Caucasiarum se dedicat. Ob operam in caucasiologia positam compluria Gippertio duce internationalia incepta caucasiologica effecta sunt.

Gippert maxime deditus est studiis linguisticae comparativae historicae, typologiae linguarum, corporum electronicorum, linguis multis modis documentis probandis et analysi electronicae manuscriptorum.

Jost Gippert, Batumi, 2013

Humaniora digitalia[recensere | fontem recensere]

Gippert est auctor praesesque incepti TITUS, thesauri indoeuropaeorum textuum utensiliumque sermonum.[3]. In quibus rebus perficiendis finis est, ut faciles praebeantur aditus electronici ad copias linguarum indoeuropaearum et reconditas vicinorum populorum litteras.

Anno 1999 in inceptum ARMAZI, conscriptionem digitalem linguarum cultusque caucasiorum, se proiecit,[4] quo res ad linguas caucasicas pertinentes colligere temptaret. Quo incepto corpus nationale Georgicum confectum est. Ab anno 2010 Gippert sedi investigatoriae "Digital Humanities Hessen" ad integra corpora ex textibus constantia describenda institutae praeest. Sedes illa particeps est LOEWE, congressus foederalis cultui excellentiae scientiarum et oeconomicae dedicati.

Descriptio electronica manuscriptorum[recensere | fontem recensere]

Anno 1990 Gippert ad codices orientales manu scriptos animum advertit operamque dedit, ut variis inceptis ad eos aditum electronicum daret. Praeterea edidit scripta caucasia, sicut palimpsestum Caucasio-Albanum in monte Sinai repertum. Anno 2009 indagator hospitalis congressui scientifico “Manuscript Cultures”, qui dicitur, in universitate Hamburgensi instituto interfuit. Deinde aestate anni 2013 iterum eandem universitatem visitavit socius "Petra Kappert", cum conficiendae encyclopaediae disciplinis manusriptorum dedicatae (Encyclopedia of Manuscript Cultures) interesset, operamque daret conscribendo libro Comparative Oriental Manuscript Studies inscripto.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]