Iosephus Maria Ganyet Cirera
|
Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet. Quapropter rogamus ut corrigas, praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam. |

Iosephus (Catalonice Josep) Maria Ganyet Cirera, anno MCMLXV Ausae natus, in Universitate Studiorum Autonoma Barcinonensi scientiae computatrali studuit. Vir peritissimus est, praesertim in intellegentia artificiali versatus. Exeunte saeculo vicesimo apud societates IBM et Deutsche Bank laborare coepit. Praeterea in societate quae vulgo "El Sindicato" (nunc Grupo Havas) appellatur, auctor praeconiorum fuit. Paginam interretialem nomine HoyMeSiento.com condidit. Anno MCMXCIV primam societatem interretialem, cui nomen Ars Virtualis erat, instituit. Nunc officinae Mortensen.cat conditor et moderator est. In Universitate Studiorum Pompeu Fabra artem mediorum docet. In diurnario La Vanguardia scribit, in statione radiophonica RAC1 relator est, in BTV praeco. Librum cui titulus "Interacció humana amb els ordinadors" (UOC) anno MCMXCVIII edidit. Denique auctor motus qui "Keep Calm and Speak Catalan" vocatur fuit.[1][2][3]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ What's up with Catalonia? is out.
- ↑ Gordillo, Saül. Sobirania.cat. Creat, 2014, p. 188.
- ↑ ""Josep Maria Ganyet: 'La gran xarxa social és internet perquè la fan les persones'""
