Johnny Test

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Johnny Test (Latine 'Ionathan Test') est series televisifica animata facta natione Canada, a Scott Fellows creata, ab anno 2008 a Cartoon Network emissa.

Argumentum[recensere | fontem recensere]

Ionathan Test est puer suburbii undecim annorum aetate, qui ficiticiam urbem Porkbelly habitat. Eius sorores Maria et Susanna Test geminae sunt in scientia sapientissimae tredecim annorum aetate. Ionathan per magnos casus meat inventionibus sororium suarum, cum loquenti cane amico suo, Dux.

Eminentes personae[recensere | fontem recensere]

Ionathan Test[recensere | fontem recensere]

(Anglice Jonathan Test, vulgo Johnny)

Seriei prima persona, Ionathan Test est puer ignavus, inofficiosus, contumax, inconsultus, narcissista et mobilissimus, frater Susannae et Mariae. Caeruleos oculos habet et flavos capillos rubris apices. Saepe vestitur viridibus “cargo” bracis, nigra tunicula cum typo radioactivitatis sub caesio conciso camisio, manus horologio et nigris teniludii calceis. Ionathan callidus est, saepe sorores suas decipiens ut earum inventiones utatur, catastrophas efficiens. Sed magnum iustitiae sensum audaciamque habet, nonnunquam urbem etiam mundum subveniens. Ionathan scholam odit et ludos amat. Eius alter ego “Johnny X” appellatur, superheros variis supremis potentiis praeditus. Ionathan peritus in ludis athleticis curling curriculumque est.

Dux[recensere | fontem recensere]

(Anglice Dukey)

Dux est canis genetice mutatus et Ionathan primus amicus. Susannae et Mariae experimentum intellegens eum fecit cum parvus erat. Dux prudentior est quam Ionathan et eum admonet.

Susanna et Maria Test[recensere | fontem recensere]

(Anglice Susan and Mary Test)

Geminae tredecim annis, sorores Ionathan. Nimis intellegentes sunt et laboratorium habent domi. Amant Gil Nexdor, vicinum suum. Rufos capillos habent. Saepissime vestiuntur laboratorii vestibus. Ad Porkbelly Institutum Technologicum discipulae sunt.

Susanna Test habet caeruleos oculos, vestitur nigra gunna et stelliformi ornamento in capillis. Abruptior et magis cynica est quam soror sua.

Maria Test habet viridis oculos, vestitur “jeans” bracis, teniludii calceis et luniformi ornamento in crispis capillis suis. Magis serena et benigna est quam soror sua.

Humbertus Test[recensere | fontem recensere]

(Anglice Hubert Test, vulgo Hugh)

Humbertus Test est pater Susannae, Mariae et Ionathan, et maritus Lilianae.

Liliana Test[recensere | fontem recensere]

(Anglice Lilian Test, vulgo Lila)

Liliana Test est mater Susannae, Mariae et Ionathan, et uxor Humberti.

Dominus Albus et Dominus Niger[recensere | fontem recensere]

(Anglice Mr. White and Mr. Black)

Sissy Blakely[recensere | fontem recensere]

Sissy est amica et rivalis Ionathan.

Eugenius Hamilton[recensere | fontem recensere]

Vulgo "Bling-Bling Boy" (Anglice Eugene Hamilton).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]