Ioannes Parkinsonus

E Vicipaedia
(Redirectum de John Parkinson)
Wikidata Ioannes Parkinsonus
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Parkinsonus: imago
Ioannes Parkinsonus: imago
Nativitas: 1567; Nottinghamiensis comitatus
Obitus: 6 Augusti 1650; Londinium
Patria: Anglia

Ioannes Parkinsonus, vulgo John Parkinson (anno 1567/1568 natus; mortuus mense Augusto 1650) fuit apothecarius et horticultor Anglicus. Auctor fuit operum Anglicorum cuius tituli sunt Paradisi in sole Paradisus terrestris, Theatrum botanicum.

Effigies Ioannis Parkinsoni anno 1629 ad frontispicium textus Paradisi in sole Paradisus terrestris monstrata. Florem Dianthum barbatum manu profert

Nec diem nec locum nativitatis scimus; sed anno divulgationis Paradisus terrestris annum aetatis 62 agebat. E familia Parkinson comitatus Lancastriensis ut videtur ortus est; ibidem fortasse educatus est.[1] Sed anno fere 1584 speciarius tiro acceptus est iuxta Collegium Speciariorum(en), tutore Francisco Slater apothecario. Anno 1593 absolutus, anno insequenti tabernam apothecariam ipse constituit Londinii prope portam regis Lud(en). Adiuvantibus Theodoro Mayernio Henricoque Atkins(en) medicorum regiorum, ille cum aliis collegium Apothecariorum(en) (a speciariis separatum) anno 1617 condidit. Anno insequenti cum Mayernio aliisque Pharmacopoeam Londinensem sub auspiciis Collegii medicorum Londinensis(en) edidit.

Collegii apothecariorum praepositus (warden) anno 1619 electus, ab eo officio se mox retraxit, ratione haud certa nisi quod tabernam suam tenuebat, hortum semper augebat, semina plantasque ab adiutoribus amicisque multis accipiebat dum Paradisum terrestrem his annis paravit.[2] Quod opus anno 1629 edidit et ad reginam Henriettam Mariam dicavit. Hoc libro fere mille plantarum descripsit, non stilo herbariorum sed novello modo de pulchritudine et utilitate horticultoribus disserens.

Theatrum botanicum anno 1640 divulgari iussit. E Phytopinace Caspari Bauhini synonyma, e libris schedisque Matthiae de Lobel (quas ipse possedit) descriptiones dempserat: ita herbarium Anglicum omnium auctissimum confecit. Praefationem Latinam amicus Theodorus Mayernius conscripsit, auctorem alloquens titulo "Regis botanici primarii" quem Carolum I regem anno incerto iam dedisse intellegitur.[3] Hoc libro fere 3 700 plantas stilo herbariorum, sed magna amplitudine, descripsit. Titulum Bauhinus ut videtur suggesserat, qui Prodromum theatri botanici et Pinacem theatri botanici iam diu edidit sed opus magnum, quod his verbis nuntiaverat, non confecit.

Die 6 Augusti 1650 in ecclesia Sancti Martini de Campis sepultus est.[4]

Amicus fuit Ioannis Tradescant(en) horticultoris regii. Exemplar Paradisi terrestris quod olim ad Tradescant pertinebat, schedis manu scriptis suis appositis, in bibliotheca Bodleiana servatur.[5]

Genus plantarum Parkinsonia ad eius honorem a Carolo Plumier nominatum est; quod nomen Carolus Linnaeus descriptione confirmavit.[6] Societas Parkinsonia (Parkinson Society) ab Iuliana Horatia Ewing scriptore puerili anno 1884 condita est ad circumiectum botanicum Anglicum favendum speciesque periclitatas salvandum; quae societas post decem fere annos, conditrice interea mortua, in societatem Selbornianam(en) coniuncta est.[7]

Scripta[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Quae res ex effigie auctoris, anno 1629 divulgata, constant. Vide inscriptionem circumpositam; vide etiam imaginem armorum gentiliciorum familiae Parkinson huius comitatus, quaem sub effigie ad sinistram partem disponitur (vide imaginem nostram). De his rebus A. Parkinson (2007); Francis (2014)
  2. We can only speculate that now that the essential task of establishing the apothecaries as a recognized body was completed, he preferred to withdraw from the complicated affairs of people and politics and return to his work of tending his plants, mixing his medicines and writing his books: Francis (2014)
  3. Theatrum botanicum paginarum praeliminarium nona
  4. Burnby (2004)
  5. Boulger (1918)
  6. Plumier (1703); Carolus Linnaeus, Species plantarum (Holmiae: impensis L. Salvii, 1753) vol. 1 p. 375 (Latine)
  7. Horatia K. F. Eden, "Preface" in Juliana Horatia Ewing, Mary's Meadow (1895) pp. ix-x
Titulus Theatri botanici (1640)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • George Simonds Boulger, "A 17th Century Botanist Friendship" in Journal of Botany vol. 56 (1918) pp. 197-202
  • George Simonds Boulger, "Parkinson, John (1567–1650)" in Dictionary of National Biography edd. Leslie Stephen, Sidney Lee. 63 voll., 3 voll. suppl. (Londinii, 1885-1901 ~)
  • Julie Bruton-Seal, Matthew Seal, The Herbalist's Bible: John Parkinson’s Lost Classic Rediscovered: A Selection and Commentary. Ludlow: Merlin Unwin Books, 2014
  • Juanita Burnby, "Parkinson, John (1566/7–1650)" (2004/2021) in Oxford Dictionary of National Biography edd. H. C. G. Matthew, Brian Harrison (Oxonii: Oxford University Press, 2004) Situs venalis
  • Jill Francis, "John Parkinson: Gardener and Apothecary of London" in S. Francia, A. Stobart, edd., Critical Approaches to the History of Western Herbal Medicine (Londinii: Bloomsbury, 2014) pp. 229–246 (Paginae selectae apud Google Books) Document utilisé pour la rédaction de l’article Inter fontes nostros
  • Robert Gunther, Early British Botanists and their Gardens (Oxoniae, 1922 Textus) pp. 265-271, 358-370 et passim
  • Anne Parkinson, Nature’s Alchemist: John Parkinson, Herbalist to Charles I. Londinii: Frances Lincoln, 2007
  • Carolus Plumier, Nova plantarum Americanarum genera (1703) p. 25
  • John N.D. Riddell, "John Parkinson’s Long Acre Garden 1600–1650" in Journal of Garden History vol. 6 (1986) pp. 112–124
  • Margaret Willes, The Making of the English Gardener: Plants, Books and Inspiration, 1560–1660. Novo Portu: Yale University Press, 2013

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Lexica biographica:  • IPNI
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Parkinsonum spectant.