Ioannes Stoltenberg

E Vicipaedia
(Redirectum de Jens Stoltenberg)
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Ioannes Stoltenberg
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Stoltenberg: imago
Ioannes Stoltenberg: subscriptio
Nativitas: 16 Martii 1959; Asloa
Patria: Norvegia

Officium

Officium: Minister of Finance of Norway, Prime Minister of Norway, Prime Minister of Norway, member of the Parliament of Norway, Secretary General of NATO, Minister of Petroleum and Energy
Munus: Oeconomus, Politicus

Consociatio

Familia

Genitores: Thorvald Stoltenberg; Karin Stoltenberg
Coniunx: Ingrid Schulerud

Memoria

Laurae: Child Health Prize, Peer Gynt Literary Award, European of the Year

Ioannes Stoltenberg (Asloae natus die 16 Martii 1959) est politicus Norvegicus et internationalis.

Filius est Thorvaldi Stoltenberg, factionis laboris sodalis, et Carinae, geneticae eruditae, qui ambo in rebus politicis meruerunt. Patre annis 1960-1963 legato patriae misso, puer his annis Belgradi educatus est. Postea scholam universitatemque Osloenses frequentavit, studiis anno 1987 dissertatione Makroøkonomisk planlegging under usikkerhet. En empirisk analyse absolutis.

Primus minister Norvegiae brevi temporis spatio et sine laude a die 3 Martii 2000 ad 19 Octobris 2001 fuit, praecessore Kjell Magne Bondevik, qui, comitiis huius anni victor, eundem honorem mox revendicavit. Ioannes Stoltenberg nihilominus ductor factionis laboris electus est die 6 Aprilis 2002, quem honorem usque ad 14 Iunii 2014 retinuit. Ergo, factione sua in comitiis victrice, primus minister iterum a die 17 Octobris 2005 ad 16 Octobris 2013 meruit. Die 1 Octobris 2014 secretarius generalis factus est consociationis ex pacto Atlantico Septentrionali, successor Andreae Fogh Rasmussen.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Ioannes Stoltenberg, mense Ianuario 2009
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Stoltenberg spectant.
Secretarii generales consociationis ex pacto Atlantico Septentrionali
Primi ministri Norvegiae ab anno 1945
Arms of Norway.svg
Ioannes Nygaardsvold (1945) · Einar Gerhardsen (1945–51) · Anscharius Torp (1951–55) · Einar Gerhardsen (1955–63) · Ioannes Lyng (1963) · Einar Gerhardsen (1963–65) · Per Borten (1965–71) · Trygve Bratteli (1971–72) · Laurentius Korvald (1972–73) · Trygve Bratteli (1973–76) · Odvar Nordli (1976–81) · Gro Harlem Brundtland (1981) · Kåre Willoch (1981–86) · Gro Harlem Brundtland (1986–89) · Ioannes P. Syse (1989–90) · Gro Harlem Brundtland (1990–96) · Thorbjørn Jagland (1996-97) · Kjell Magnus Bondevik (1997–2000) · Ioannes Stoltenberg (2000–01) · Kjell Magnus Bondevik (2001–05) · Ioannes Stoltenberg (2005–2013) · Ernesta Solberg (2013–)