Jen

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Interpretationes vernaculae
Anas, mater deorum Komiensium

Jen (Kom. Ен) est in mythologia Komiensi deus creator et deus caeli. Nomen Jenis et nomina demiurgorum aliorum populorum Finno-Ugricorum, qui sunt Jyn Mariensis, Inmar Udmurticus et Ilmarinen Finnicus et Carelicus, eundem radicem habere videntur,

Fratrem habet Omoel, cui omnia mala annectitur, Jeni autem omnia bona. Mater eorum Anas fuit, quae sex ova caelo posuit, cum terra iam non esset, sed solum mare. E duobus Jen et Omoel exclusi cum aliis quattuor de caelo ceciderant, mater autem filios rogavit ut ovis reliquis corpus eius tundant et ea frangant terram ex eis creaturi. Ipsa evolavit alte et deorsum se praecipitavit, compulsuque cum aqua mortua est. Corpus eius auctus mirifice nunc terrae est fundamentum. Jen e primo ovo terram et solem fecit, e secundo genios sibi adiutores; Omoel e quarto Lunam et paludes fecit, e secundo daemones maleficos sibi adiutores.

Et alia narratio est reperta, ut per mare primordiale Jen ut cygnus nataret, Omoel ut gavia. Gavia mersa de fundo maris limi parvam micam sustulerat, e qua Jen et Omoel omne creaverunt. Vel Jen dicitur solus in lintre navigavisse nullumque habens portum iratus in mare spuisse. E sputo Omoel apparuit, quem Jen in gaviam vertit et demergere, ut limum tolleret, iussit, at ipse mare glaciavit, ne emergeret. Sed Omoel callide emersus tres micas harenae attulerat, e quibus Jen omnia fecit.

Vel dicuntur Jen et Omoel ranae[1] duae fuisse et in palude primordiali consedisse. Jen stultus fuit et caecus, Omoel autem dolosus et bene oculatus. Culices acriter eos mordebant et fugiens eos Omoel in grumulum altiorem ascendisset fratrem trahens. Sed et eo culices eos non reliquerunt et Omoel iratus Jenem in aquam pepulit ipseque cadit. Tunc in homines mutati sunt; Omoele cadente duo dentes excussi sunt, qui cornua eius facti sunt; e sanguine eius femina apparuit, quem nupsit. Jen eam rapere voluerat, sed non potuit et caelum aedificavit, ubi cum columbis suis habitabat. Sed corvi Omoelis columbas Jenis insectabantur. Cum Jen columbas missit limum latum, sola columba a corvis evasa ad Jenem revertit, qui corvum eam sequentem strangulavit. E limo allato Jen terram denique fecit.

Hominem primum etiam Jen fecit et osse vel cornu homo primus circumplexus et munitus est sicut ungue continuo. Et canem custodem Jen ei fecit. Sed Omoel canem carne devocatus hominem despuit et inquinavit, ut Jen nihil facere potuerit nisi hominem omnem extorserit, et nunc homo ossa intus habet.

Cum Komienses longo tempore fidem Christianam orthodoxam cum veteribus imaginationibus et paganaliis miscuerint, sunt quaedam mixtae de Jene fabulae, quod etiam in superioribus apparet. Jen Adam de creta finxisse dicitur, Omoel autem Evam. Jen in vultus Adam et Evae flavit et animas eis inflavit, postea vivere iuste et multiplicari iussit; Eva duodecim filias genuit, sed Omoele instigante eas occidit. Jen autem eam in Mortem transformavit et sub terram habitare missit. Filiae eius morbi factae sunt.

Inveniuntur et imagines Jenis Deo Patri vel Sabaoth similes.

Fontes[recensere | fontem recensere]

  • Петрухин В.Я. Мифы финно-угров. М.:Астрель: АСТ:Транзиткнига, 2005. C.198−201. ISBN 5-17-019005-0 ISBN 5-271-06472-7 ISBN 5-9578-1667-1 (Russice)
  • Айхенвальд А.Ю., Петрухин В.Я., Хелимский Е.А. К реконструкции мифологических представлений финно-угорских народов // Балто-славянские исследования. 1981. М.,1982. С. 171—172. (Russice)
  • Mythologia Komiensis. Jen. (cum imagine)

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Rana in fabulis Komiensibus animal bonum est. Diluvio facto arcae Noe rimam corpore suo obturavisse dicitur.