Ioannes Paulus Sartre

E Vicipaedia
(Redirectum de Jean-Paul Sartre)
Wikidata Ioannes Paulus Sartre
Res apud Vicidata repertae:
Ioannes Paulus Sartre: imago
Ioannes Paulus Sartre: imago
Ioannes Paulus Sartre: subscriptio
Ioannes Paulus Sartre: subscriptio
Nativitas: 21 Iunii 1905; Lutetia
Obitus: 15 Aprilis 1980; Circumdarium XIV Lutetiae
Patria: Francia
Nomen nativum: Jean-Paul Charles Aymard Sartre

Familia

Genitores: Jean-Baptiste Sartre;
Coniunx: no value
Ioannes Paulus Sartre
Simona de Beauvoir, Ioannes Paulus Sartre, et Che Guevara in Cuba anno 1960 colloquuntur.

Ioannes Paulus Sartre (Francogallice Jean-Paul Sartre), philosophus et mythistoriarum scriptor Francogallicus, natus est Lutetiae 21 Iunii 1905; obiit die 15 Aprilis 1980. Ille erat caput scholae philosophicae existentialistarum atheistarum. Summa suae philosophiae est opus Esse et nihil (Francogallice L'être et le néant), sed tragoedias et historias in prosa etiam scripsit. Anno 1945, libellum Les Temps Modernes edidit. Inter suos erant Albertus Camus et Raymond Aron, sed propter dissensum inter eos, haec amicitia destructa est, dum Sartre Marxismo affectus erat et communismum Sovieticam aestimavit. Anno 1960, opus philosophicum Critique de la raison dialectique sub specie Marxismi scripsit. Anno 1964, Sartre Nobeliano Litteraturae Praemio laudatus est, quod solide reiecit.

Sententia[recensere | fontem recensere]

Fabulae Huis clos ("Ianua clausa") sententia celebris est l'enfer, ce sont les autres-ibi inferna ubi alii. Et fabulae L'être et le néant ("Ens et nihilum") sententia finis est "La vie est la passion inutile." -ibi vita est calamitas inutilis.

Opera[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Jean-François Sirinelli, Deux intellectuels dans le siècle: Sartre et Aron. Lutetiae: Fayard, 1995. ISBN 2-213-59200-4

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • De Ioanne Paulo Sartre apud www.marxists.org
  • De Ioanne Paulo Sartre in pagina Nobeliano Litterarum Praemio dicata (Anglice)