Latinitas nondum censa

Jair Bolsonaro

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Jair Bolsonaro
Res apud Vicidata repertae:
Jair Bolsonaro: imago
Jair Bolsonaro: subscriptio
Nativitas: 21 Martii 1955; Glicério
Patria: Brasilia

Officium

Officium: Praeses Brasiliae, federal deputy of Rio de Janeiro, councillor of Rio de Janeiro
Munus: Politicus, military officer

Consociatio

Factio: Social Christian Party, Social Liberal Party, Progressive Party, Liberal Front Party, Brazilian Labour Party, Progressive Party, Progressive Party, Christian Democratic Party, Reform Progressive Party
Religio: Ecclesia Catholica Romana

Familia

Coniunx: Michelle Bolsonaro
Proles: Flávio Bolsonaro, Carlos Bolsonaro, Eduardo Bolsonaro, Renan Bolsonaro, Laura Bolsonaro

Jair Messias Bolsonaro (in oppido Glicério civitatis Paulopolitanae natus die 21 Martii 1955) est politicus Brasiliae.

E familia originis Italici ortus, academiam militarem ad Agulhas Negras frequentavit et usque in annum fere 1988 militavit. Hoc anno consiliarius municipalis urbis Fluminensis electus, anno 1990 camerae deputatorum Brasiliensi legatus est. Quo munere usque in annum 2018 functus est, sodalis factionis socialis Christianae, sed mense Ianuario eiusdem anni in factionem socialem liberalem receptus est. A qua factione die 22 Iulii 2018 candidatus ad officium praesidis propositus est. Dum candidatus in urbe Juiz de Fora circuibat cultello inimici graviter vulneratus est. Nihilominus primis comitiis die 7 Octobris huius anni vocibus 46 per centum prospere agens, secundis comitiis die 28 Octobris vocibus 55 per centum rite electus est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • "Jair Bolsonaro": vita apud CIDOB: Barcelona Centre for International Affairs (Hispanice)
  • Situs privatus Jair Bolsonaro