Iacobus de Sancto Andrea

Iacobus de Sancto Andrea[1] (Italiane Jacopo da Sant'Andrea; ... - 1239) fuit homo nobilis Italicus, qui in cantu XIII Infernorum Dantis Alagherii apparet.
Biographia
[recensere | fontem recensere]Ille filius Ulderici Fontana de Monte Silice ac Speronella Dalesmanni fuit, et cognomen suum e curia ducis Sancto Andreae dicata oritur, quae in regione Patavina possedebat. Anno 1199, magnam hereditatem consecutus est, sed eam brevi tempore dissipavit.
Anno 1216, ille suam curiam Iacobi da Camposampiero, filio Tisonis VI, vendidit, sed postea hoc agrum pretio redimere conatus est. Anno 1230, foedus cum aliis optimatibus Patavinis fecit, et Tisonem gladio petivit, sed scelus erravit. Deinde anno 1232 convenit cum Iacobo Corrado episcopo Patavii, quia episcopus ad operum iustitiae confugeret. Iacobus de Sancto Andrea mortuus est anno 1239: mortem sibi consciscivit, aut occisus est iubente Ecelino III de Romano, vel pauper mortuus est in nosocomio Ferrariae.[2]
In Divina Comoedia
[recensere | fontem recensere]Iacobus de Sancto Andrea est persona in Inferna, primo libro Divinae Comoediae, atque apud homines prodigos punitur. In cantu XIII, postea sermone cum Dante Vergilioque a Petro de Vinea facto, Iacobus et Lanus Senensis apparent, fugientes e canibus famelicis in silva hominum qui mortem voluntariam petiverunt. Iacobus delitescit in virgulta, sed canes eum reperiunt et dilaniant. Virgulta vere sunt anima viri Florentini qui se interfecerat et ille Iacobum nomine vocat.[1]
Notae
[recensere | fontem recensere]- 1 2 De nomine vide Dantis Alligherii Divina comoedia hexametris latinis reddita ab abbate dalla Piazza, Vicentino, p. 52.
- ↑ Vide paginam Iacopo da Sant'Andrea apud vocabularium interretiale Italicum Treccani.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Umberto Bosco et Giovanni Reggio, La Divina Commedia - Inferno, Le Monnier, 1988.
- Cristina Morgante, Testamento di Speronella 1192 in Vetrego, storia e vita, Mediolani, 2000.
- Vittorio Sermonti, Inferno, Rizzoli, 2001.