Iynx
Appearance
Iynx (Graece Ἴϋγξ) est avicula quaedam, paulo maior quam fringilla[1] quae priscis temporbus amorem inferre magico quodam more putabatur[2] [3]. Etiam vertilla, vel torquilla appellabatur [4], vel frutilla [5], vel motacila[6] vel etiam turbo [7]. In mythologia, Iynx filia Panis et Suadae [8] (vel Echus)[9] habetur, qua Io usa esset ut Iovem in amorem illiceret[10]. Qua re cognita, Iuno irata Iyngem in avem transformavisse fertur[11]. Sed Antoninus Liberalis refert Iyngem unam e novem Pieridibus, Musarum aemulis, fuisse, quas Musae, quia "certamen iniverant mortales cum deabus[12]", in aves transformaverunt.
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Matthiae Martinii Lexicon Philologicum, 1711 [1]
- ↑ "Ἶυγξ, ἕλκε τὺ τῆνον ἐμὸν ποτὶ δῶμα τὸν ἄνδρα. (Ô Iynx, tu nunc virum in aedes attrahe nostras). Theocritus, II, 16
- ↑ Scholiae in Pindari Pythica IV, 380 [2]
- ↑ A versura vertilla et torquilla dicitur intuentes in sui amorem rapere fertur et quasi dementare." (Michael Pexenfelder, Ethica symbolica, 1675 [3])
- ↑ apud glossarum Cyrilli
- ↑ Suidas : "Ἴϋγξ: τὸ ὄρνεον, τὸ λεγόμενον σεισοπυγής." (Iynx, avis quae vocatur σεισοπυγής, sive motacilla )
- ↑ Philippi Caesii a Zesen Coelum Astronomico-Poeticum, 1671[4]
- ↑ Suada: dea apud Graecos Pitho nuncupata
- ↑ Tzetzes, Scholiae in Lycophrontis Cassandram ad v. 309: "Ἡ Ἰὺγξ (...) θυγάτηρ Πειθοῦς ἢ Ἠχοῦς καὶ Πανός"
- ↑ "Scriptum reliquit Andraetas Tenedius in nauigatione Propontidis Ionem non modo non fuisse perfunctam Iunonis sacerdotio, vt nonnulli putaverunt, sed etiam fuisse quoddam scortum quae veneficiis Iouem in amorem irretire niteretur vt est etiam apud enarratorem Theocriti ad quam rem Iyngis Echus vel potius Suadelae et Panos filiae opera usa fuit. Illa re cognita, Iynx in avem sui nominis a Iunone fuit conuersa, quam etiam auem utilem esse veneficiis arbitrantur quae, quoniam caudam semper mouet dicta est a latinis motacilla. Hanc capientes veneficae mulieres cereae rotae annexam super carbonibus cum quibusdam execrationibus torrent et comburunt; at nonnullae veneficae non totam sed intima tantum illius ei rotae alligant. Hactenus Andraetas. Fabulantur hanc datam fuisse Iasoni a Venere quo tempore nauigavit in Colchos vt Medeam in amorem sui posset allicere." Natalis Comitis Mythologiae sive explicationum fabularum libri decem, 1568 [5]
- ↑ Suidas: "Ἴϋγξ, Ἠχοῦς ἢ Πειθοῦς θυγάτηρ, ἱερονίκης καὶ Ἀφροδίτης: καταφαρμάττουσα δὲ τὸν Δία ἐπὶ τοιούτοις ἀπελιθώθη ὑπὸ Ἥρας. καλεῖται δὲ ὑπ' ἐνίων κιναίδιον. ἔστι δὲ καὶ ὀργάνιόν τι ἴϋγξ καλούμενον, ὅπερ εἰώθασιν αἱ φαρμακίδες στρέφειν, ὡς κατακηλούμεναι τοὺς ἀγαπωμένους. ἔστι δὲ καὶ ὄρνεόν τι, ᾧ πρόσειται τὴν αὐτὴν δύναμιν ἔχειν. ὅθεν δεσμεύουσι τοῖς τροχίσκοις." (Iynx Echus vel Pithus filia Veneri sacra. Haec cum Jovem philtris ad amorem Ius pelliceret, a Iunone in avem mutata est quae a nonnullis etiam cinadion vocatur. Est etiam parva quaedam machina Iynx appellata quam veneficae versare solent ut amasios ad amorem pelliciant. Eodem etiam nomine appellatur avis quædam quae eadem vi praedita est. Hinc rotulis eam alligant)
- ↑ Anton. Lib. IX [6]
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- De Iynge [7]
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Carolus Segal, De Simaetha et Iynge apud Theocritum (Simaetha and the Iynx (Theocritus, Idyll II) Quaderni Urbinati di Cultura Classica No. 15 (1973), pp. 32-43 [8] (anglice)
Haec pagina textum incorporat ex Hofmanni Lexico Universali, 1698. Versio interretialis