Latinitas nondum censa

Ivana Baquero

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ivana Baquero anno 2006

Ivana (-ae f.) Baquero (Hispanice: Ivana Baquero Macias; 11 Iunii 1994 Barcinone, in Hispania, nata) est actrix Catalana quae maxime nota est propter magnificas eius partes in Labyrintho Fauni. Eam, undecim annos natam, moderator cinematographicus Gulielmus de Tauro elegit ut primas partes, illas Ofeliae, in Labyrintho Fauni ageret. Quam ob rem famam apud criticos ea est lucrata.

Vita antea acta[recensere | fontem recensere]

Ivana Baquero Scholae Americanae Barcinonis discipula fuit ubi lingua Anglica volubiliter loqui didicit, quae tertia lingua eius est post Hispanicam Catalanamque.

Pelliculae praematurae[recensere | fontem recensere]

Ivana Baquero paucas minoris momenti personas ante Labyrinthum Fauni egit, quarum notissima est ea in Fragile, in qua pellicula quandam minimi momenti personam egit cum Calista Flockhart et Ricardo Roxburgh. In numero aliarum pellicularum egit, inter quas Romasanta et Rottveiler sunt. Etiam in televisione Hispanica in paucis occasionibus prodiit .

Labyrinthus Fauni[recensere | fontem recensere]

In Labyrintho Fauni (Hispanice: El Laberinto del fauno) Baquero ex circiter centum parvis actricibus electa est.[1] De Tauro dixit se, cum Ivanam primum vidisset, statim intellexisse eam partes Ofeliae perfecte acturam esse. Consilium initiale erat ut persona Ofeliae puellae octo annos natae concrederetur, quam ob rem scriptio mutata est ut accommodaretur Ivanae Baquero quae tunc undecim annos nata erat.

Uxor Anarchistae[recensere | fontem recensere]

Uxor Anarchistae (Hispanice: La Mujer del anarquista), proxima Ivanae pellicula, iterum incerto Belli Civilis Hispanici tempore ponitur. In ea Ivana egit Palomam, personam secundariam, quindecim annos natam. Anno 2008, pellicula in "postproductione" erat, et anno 2009 ineunte edenda erat.

Futurae pelliculae[recensere | fontem recensere]

Maio 2008, Ivana perfecit Novam Filiam, et rediit Barcinonem. In Nova Filia Ivana egit primas suas partes Anglice.

Praemia[recensere | fontem recensere]

  • 2007 Praemium Goyanum pro Optima Actrice Nova
  • 2007 Praemium Saturnium pro Optima Functione ab Actore Minore
  • 2007 Praemium Turianum pro Optima Actrice Nova
  • 2007 Praemium ACE (Hispanice Asociación de Cronistas de Espectáculos de Nueva York) pro Optima Actrice Nova
  • 2007 Praemium Imagenium pro Optima Actrice

Index Pellicularum[recensere | fontem recensere]

Annus Titulus Persona Notae
2004 Romasanta Ana
2004 Rottveiler Esperanza
2005 Fragilis Mandy
2006 Labyrinthus Fauni Ofelia
2008 Uxor Anarchi Paloma In postproductione
2009 Nova Filia Louisa James In postproductione

Notae[recensere | fontem recensere]