Iuvencus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Iuvencus
Res apud Vicidata repertae:
Iuvencus: imago
Nativitas: 4. century;
Obitus: 4. century;
Patria: Roma antiqua

Officium

Munus: Poëta, Scriptor

Consociatio

Gaius Vettius Aquilinus Iuvencus, qui circa a. 330 floruit, poeta Latinus Christianus fuit. "Nobilissimi generis Hispanus presbyter" fuit, ut Hieronymus scripsit[1], fortasse Illiberitanus. Composuit Evangeliorum paraphrasin versibus heroicis in quattuor libris (c. 3200 versibus). Evangelium secundum Matthaeum paene ad verbum enarravit, quaedam ex Evangeliorum Lucae et Ioannis adiciens. Poema Iuvenci ab Hieronymo memoratum alterum, de ordine sacramentorum, perditum est. Adscribuntur Iuvenco etiam paraphrasis libri Geneseos et alia carmina Christiana, quae in Patrologia invenire possis.

Opera[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. De viris illustribus, caput 84.
  2. Videas de illo in Deutsche Biographie.

De Iuvenco[recensere | fontem recensere]

  • Roger P. H. Green, Latin epics of the New Testament, Oxoniae 2006. (Anglice)
  • Manfred Flieger, Interpretationen zum Bibeldichter Iuvencus: Gethsemane, Festnahme Jesu und Kaiphasprozeß (4, 478–565), Stuttgardiae 1993, ISBN 3-519-07489-3. (Germanice)
  • Herman Hendrik Kievits, Ad Iuvenci Evangeliorum librum primum commentarius exegeticus, Groningae 1940.