Iuvanum
Iuvanum (aliter Iobanos[1]) fuit urbs et municipium Romanum in Regione Italiae Aprutio. Hodie, cum reliqua superfuerint, locus archaeologicus est et in Communi Montis Nigri de Homine, in Provincia Teatina, comprehenditur.
Historia[2]
[recensere | fontem recensere]Primitus inter Saeculum tertium et secundum a.C.n. moenia sacrum locum cingentia, fana duo atque theatrum a gente quadam Samnitium aedificata sunt, in arcem congregata. Fana Herculis cultui dicata videntur: nam simulacra Herculis, qui a Samnitibus praecipue honorabatur, Iuvani reperta sunt.
Saeculo primo a.C.n, annis fere Belli socialis (91-88 a.C.n.), Iuvanum municipium Romanum creatum est: forum quasi centrum vicorum Samniticorum circa arcem conditorum aedificatum est. Basilica forum definit latere arci opposito, et tabernae forum circumcingunt. Municipium quattuorviri regebant.
Tempore Imperii Romani et Seviri Augustales aderant. Inscriptio reperta est qua legimus duos Seviros sua pecunia Minervae statuam consecrasse.
Nomen Iuvanum alii a 'iuvenis', cum primo a iuvenibus incolis urbs habitata sit, alii a 'iuvare', ad memorandum fontem prope arcem situm et pristinos incolas iuvantem, alii autem a Samnitico quodam verbo deductum esse putantur.
De theatro
[recensere | fontem recensere]Theatrum parvum prope arcem situm est: quamvis fana arcis e cavea prospici nequeant, quod contra alicubi ad spectatorum animos in pietatem suscitandos evenire solet, tamen in theatro sacros ludos actos esse putatur. Theatri etiamdum sunt cavea scaenaque.
Pinacotheca
[recensere | fontem recensere]-
Basis cuiusdam perditae statuae cum inscriptione Sevirorum.
-
Theatrum Iuvani.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Sic in Libro coloniarum, Saeculo quarto conscripto.
- ↑ De historia Iuvani (Italiane)
Homines praeclari
[recensere | fontem recensere]- Herennius Capito, vir publicus militarisque magni momenti Iuvani saeculo primo.
Vide atiam
[recensere | fontem recensere]- Aprutium,
- Provincia Teatina,
- Mons Niger de Homine (municipium).
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Iuvanum spectant (Iuvanum, Juvanum). |
Situs geographici et historici: Locus: 41°59′52″N 14°14′59″E • GeoNames • Digital Atlas of the Roman Empire • Pleiades |