Iuscellum astaculorum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Gastronomia Brandenburgensis: Flusskrebssuppe Havelländer Art ("ius astaculorum fluvialium modo Havelland"), cramo infuso, anetho insperso, in popina urbis Neuruppin Germaniae inlatum

Iuscellum astaculorum est ius vel sorbitio e crustaceis gregis astaculorum fluviatilium. Variis modis in gastronomia multarum civitatum paratur.

Ars coquinaria Civitatum Foederatarum: Crawfish corn bisque, i.e. ius astaculorum e cramo maizioque, in popina urbis Fayetteville Arcansiae inlatum

Sopa de cangrejos de río, scilicet iuscellum astaculorum fluvialium, est cibus clarus Navarrus, sed etiam invenitur in regionibus Hispanis aliis, simul Soria aut Rivogia. Iuscello insunt Austropotamobii pallipedes et panis. Primo astaculi in aqua salsa coquuntur. Astaculis coctis, arti et caudae summoventur, et tunc in mortario conchae cum lardo aut oleo comminuntur. Tunc haec massa in aqua coquitur; iuscello fervente, panis, arti et caudae immittuntur.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]