Ius in rem

E Vicipaedia

Ius in rem est ius personae quod non in aliam personam est (sicut ius creditoris in debitorem - vide obligatio), sed ius nexum ad rem quod ab omnibus aliis personis concedi debet.

Iurum in rem numerus clausus est, id est iura in rem constitui nisi generis lege sancti non potest.

In iure Romano exstabant ista genera iurum in rem:

Leges hodiernae variarum civitatum alia iura in rem sancire possunt.

Proprietas plenissimum inter iura in rem est, potestas plena utendi et abutendi re sua. Alia iura in rem partes lege definitae illius potestatis sunt, dicuntur iura in re aliena quia alius dominus est rei.

Iura in rem etiam iura absoluta habentur cum obligationes iura relativa sint. Illo modo exprimitur iura in rem ab omnibus concedi debere, sed obligationes solum a debitore.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Studentes socialistici Vindobonenses: Exercitationes iuris Romani de iuribus in rem[nexus deficit]

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!