Salsa Madame

E Vicipaedia
(Redirectum de Ius Madame)
Franciscus Rabelaesus, Le Quart Livre (1552) ff. 85v: de origine iuris Madame

Ius vel salsa Madame, Francogallice sauce Madame, conditura in arte coquinaria Anglica saeculo XV usitatissima, apud Francicos Catalaunosque saeculi insequentis haud ignota erat. Neque origo neque ratio nominis pro certo habentur. Franciscus Rabelaesus in enumeratione sua coquorum "Mondam" aliquem commemorat qui "ius Madame invenit et propter hanc inventionem sic nuncupatus est in sermone Scotorum Francico" (Mondam inventeur de la saulse Madame, et pour telle invention feut ainsi nommé en languaige Escosse françois).[1] E quibus verbis nihil discere possumus nisi quod Rabelaesus formam masculinam vocabuli Francici madame ("mea domina") finxit, videlicet mondam (ut qui "meum dominum" scripserit).

"Coqui in magnam suem intrant", inter alios Mondam: illustratio Gustavi Doré ad capitulum xl operis Le Quart Livre Francisci Rabelaesi

Praecepta plura in libris culinariis Anglicis saeculorum XIV et XV reperiuntur. In coctura anseris haec conditura sub forma farciminis componitur. Herbae condimentariae (salvia, petroselinum, hyssopus, satureia), cepa, allium, pira, cotonea, uvae in anserem includuntur; quo assato extrahuntur atque in embammate decoquuntur cum sale galangaque et pulvere dulci.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Fontes antiquiores
Praecepta
Eruditio
  • Peter Brears, Cooking and Dining in Medieval England (2008)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]