Latinitas bona

Iulius Maria Sanguinetti

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Iulius Maria Sanguinetti
Res apud Vicidata repertae:
Iulius Maria Sanguinetti: imago
Nativitas: 6 Ianuarii 1936; Urbs Montis Videi
Patria: Uraquaria
Ioannes Franciscus González Hernández diurnarius (ad sinistram partem) et Iulius Maria Sanguinetti anno 2003 picti

Iulius Maria, vulgo Julio María Sanguinetti Coirolo (natus in urbe Montis Videi die 6 Ianuarii 1936), alumnus Universitatis Rei Publicae, est iuris consultus, diurnarius, politicus. Deputatus rei publicae, i.e. legatus ad parlamentum, a die 15 Februarii 1963 ad 27 Iunii 1973, multo tardius senator rei publicae a die 15 Februarii 2005 ad eundem diem anni 2010. Minister commercii a die 15 Septembris 1969 ad 2 Aprilis 1971, minister eruditionis breviter a die 1 Martii 1972 ad 27 Octobris eiusdem anni meruit. Fuit bis praeses rei publicae Uruguaiae a die 1 Martii 1985 usque ad eundem diem anni 1990 et a die 1 Martii 1995 usque ad eundem diem anni 2000.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Iulium Mariam Sanguinetti spectant.