Iulius Gouffé

E Vicipaedia
Wikidata Iulius Gouffé
Res apud Vicidata repertae:
Iulius Gouffé: imago
Iulius Gouffé: imago
Nativitas: 1807; Lutetia
Obitus: 28 Februarii 1877; Noviliacum ad Sequanam
Patria: Francia

Iulius Gouffé, nomine nativo Martin-Jules Gouffé Lutetiae anno 1807 natus; mortuus die 28 Februarii 1877 Noviliaci ad Sequanam) fuit coquus scriptorque librorum manualium de re culinaria. Praesertim pasticiarius ornamentorumque edulium creator innotuit.

Filius pasticiarii Petri Ludovici Gouffé, tiro apud patrem opus coquinarium didicit, sed etiam apud Carême qui creationes eius iuveniles admiraverat. Tabernam pasticiariam Lutetiae gerebat ad viam suburbanam S. Honorati (rue du faubourg Saint-Honoré) ab anno 1840 usque in 1855. Quo anno coquus factus est Napoleoni III imperatori. Ab anno 1867, suadentibus amicis Leone Brisse et Alexandro Dumas, magister ciborum (officier de bouche) apud Societatem equitatorum(fr) Parisiensem operam dedit.

Fratres[recensere | fontem recensere]

Frater eius Alphonsus, anno 1813 natus, pasticiarius iuxta reginam Victoriam merens apud domum Buckinghamensem, domum Osbornensem, arcem Windesoriensem operam dedit. Scripta fratris Anglice reddere curavit. Hastingae die 4 Iunii 1907 mortuus est.[1]

Frater Hippolytus coquus meruit in Russia iuxta comitem Andream Petri f. Šuvalov(ru).

Scripta[recensere | fontem recensere]

Poularde à la Godard (pullastra modo Godard"): imago e Le Livre de cuisine
  • 1867 : Le Livre de cuisine (Lutetiae: Hachette) Textus 2a ed. 1870 4a ed. 1877, pp. 633-634
  • 1868 (Alphonse Gouffé, interpr.) : The royal cookery book (Le livre de cuisine). Londinii: Sampson Low, 1868 Textus apud Internet Archive
  • 1869 : Le livre des conserves. Lutetiae: Hachette, 1869 Textus apud Internet Archive
  • 1877 : Le Livre de pâtisserie. Lutetiae: Hachette Textus apud Internet Archive

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Alphonse Gouffe" apud Friends of Hastings Cemetery

Bibliographia[recensere | fontem recensere]