Iulianus Tuwim

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Iuiani Tuwim aimulacrum anno 1929 a Stanislao Ignatio Witkiewicz-Witkacy creatum
Iuliani et Stephaniae Tuwim sepulcrum

Iulianus Tuwim, vulgo Julian Tuwim (natus die 13 Septembris 1894 Lodziae in Polonia, mortuus est die 27 Decembris 1953 in Zakopane), scriptor, praeclarus poeta Polonus.

Vita[recensere | fontem recensere]

Iulianus Tuwim, a parentibus Iudaeicis ortus, Lodziae anno 1894 natus est.

Iulianus Tuwim in oppido, cui Zakopane nomen Polonum est, die vicesimo septimo mensis Decembris anno 1953 mortuus est.

Opera[recensere | fontem recensere]

Multa carmina et poemata scripsit.

  • Iuvenilia - carmina iuvenilia (a. 1911-1918 creata et anno 1990 edita).
  • Deo insidium - Polonice "Czyhanie na Boga" (1919)
  • Socrates saltans - Polonicae "Sokrates tańczący" (1920)
  • Autumnus septimus - Polonice "Siódma jesień" (1921)
  • Carminum volumen quartum - Polonice "Wierszy tom czwarty" (1923)
  • Verba in sanguine - Polonice "Słowa we krwi" (1924)
  • Glossarium ebrietatis Polonicum et Anthologia bacchica - "Polski słownik pijacki" i "Antologia bachiczna" (1935)
  • Flores Polonici - Polonice "Kwiaty Polskie"(1949, poema a. 1940-1946 scriptum)
  • Pegasus supinus sive panopticum lyricum - Polonice "Pegaz dęba, czyli panoptikum poetyckie (1950)
  • Cicer cum caule - vulgo "Cicer cum caule czyli groch z kapustą" (1953)

Iuliano Tuwim magnam laudem attulerunt etiam versus liberis scripti, inter quos nominandi sunt hi editi in lucem anno 1938:

  • Vaporitrahea - Polonice "Lokomotywa"
  • Elephans Proboscensis - Polonice "Słoń Trąbalski"
  • Litterae elementariae - Polonice "Abecadło"
  • Cedit Grus - Polonice "idzie Grześ"
  • Nigellus Bambo - Polonice "Bambo"
  • Cattulus - Polonice "Kotek"
  • De domino Tralaiano - Polonice "O panu Tralalińskim"

Translationes Latinae[recensere | fontem recensere]

Iuliani Tuwim versicula Polonica in Latinum conversa:

ab Anna Maciejewska

  • Liquor - Polonice "Likier", editio princeps: „Meander” 50(3-4), 1995, p. 176.
  • Amore ignoscentur cuncta - Polonice "Miłość Ci wszystko wybaczy", editio princeps: “Meander” 59(5-6), 2004, p. 501.

a Christophoro Witczak

  • Litterae elementariae (Polonice "Abecadło"), editio princeps in periodico “Memento audere semper”, fasc. 32, mense maio A. D. 1994, Pali (Gallice Pau), pag. 29.
  • Vaporitrahea (vulgo "Lokomotywa"), editio princeps in periodico “Filomata” fasc. 425-426, Cracoviae 1995, p. 19-24(vide).
  • Latinitas (Polonice "Łacina"), editio princeps in periodico “Filomata” fasc. 431-432, 1995, p. 280-281; editio altera in periodico “Antiquité Vivante” 46, Scupis 1996, p. 40.
  • Nigrolus Bambo (vulgo "Bambo"), “Filomata” fasc. 431-432, 1995, p. 282-283;
  • Cattulus (Polonice "Kotek"): editio princeps in periodico “Filomata” fasc. 431-432, 1995, p. 283-284; editio altera - “Meander” 50(1-2), Varsoviae 1995, p. 44;
  • Cedit Grus (Polonice "Idzie Grześ"), „Filomata” fasc. 433-434, 1996, p. 38-39.

Lege etiam[recensere | fontem recensere]

  • Dorota Żuchowska, O Julianie Tuwimie po łacinie, „Języki Obce w Szkole” 2006, fasc. 6, pp. 241-248.

Nexus interni

David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!