Iugum Palmarium

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Iugi Palmarii locus in tabula

Vide etiam paginam discretivam: Chingan (discretiva)

Iugum Palmarium[1] vel iugum Stanovoi[2] (Russice Становой), interdum Chingan Exterior[3] est systema montium in parte meridionali Orientis extremi Russiae. Pars maior iugi Palmarii confinium est Iacutiae et regionis Amurensis; pars reliqua in territorio Fortuniano sita est. In oriente iugum Palmarium cum planitie montana Palmaria[4] coniungitur, in occidente cum Dzhugdzhur montibus. Divortium aquarum Lenae et Amuris est (id est oceanorum Glacialis et Pacifici). Aldanus, Zeia et Timpton flumina in iugo Palmario oriuntur. Mons iugi Palmarii altississimus est Skalistyi Golets (Latine Saxum nudum), 2412 m altus.

Montis Calvae (Lysaia sopka) de silva laricina despectus

De nomine[recensere | fontem recensere]

Usque ad initium saeculi XX iugo Palmario nomine omnes montes a iugo Pomorum per iugum Palmarium hodiernum ad Dzhugdzhur et planitiem montanam Kolymensem[5] coniunguntur; et in lingua Evenkensi nomine Dzhugdzhur iuga Pomorum, Palmarium et Dzhugdzhur hodiernum una nuncupabantur; in carminibus Evenkensibus hi montes et "Columna vertebralis telluris" appellabantur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ioannes Georgius Gmelin, Flora Sibirica sive historia plantarum Sibiriae, tomus I., Petropoli, 1747, p. XX. (Textus apud Google Books)
  2. Et iam iugum Stanovoj chrebet, — Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Становой хребет.
  3. Russice Внешний Хинган.
  4. De nomine Gmeliniano. Vel planities montana Stanovoë, — Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Становое нагорье.
  5. Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Колымское нагорье.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 55°30′0″N 127°30′0″E • GeoNames  • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica