Iugum Medianum
Appearance

Iugum Medianum[1] est iugum montium in Camtschatca, quod per paeninsulam mediam a septentrione ad meridiem extenditur. Eius longitudo circa 1200 chm est, altitudo media a 1200 ad 1400 m. Perplures montes igniferos habet. Cacumen iugi altissimum est mons Itschinensis (Ičinskaja sopka, 3607 m altitudinis). Alii montes altiores sunt Chuvchoitun (2618 m), Alnei (2581 m), Schischel (2531 m), Mons Acer (Ostraja Sopka, 2539 m). Camtschatca flumen in iugo Mediano oritur et diu per vallem inter iugum Medianum et iugum Orientale fluit.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ M. Kirpicznikov et N. Zabinkova, Lexicon Rossico-Latinum in usum botanicorum, Leninopoli 1977, s.v. Срединный.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]![]() |
Situs geographici et historici: Locus: 56°0′0″N 158°0′0″E • GeoNames • Большая российская энциклопедия |