Iugum Jablonovyj

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Arachlej lacus de Monte Pallasii in iugo Jablonovyj despects

Iugum Jablonovyj[1] vel Pomorum iugum[2] (Russice Яблоновый хребет, Buriatice Ябалан дабаан[3]) est iugum montium magnum in Transbaicalia. Longitudo iugi circa 650 chm est, mons altissimus est Kontalakskij Golec altitudinis 1706 m. Larice et pinetis, interdum et abiete montes obsiti sunt. Divortium aquarum Oceani Pacifici et Oceani Arctici iugum Jablonovyj est; mons eius, quae mons Pallasii[ru][4] nominatur, divortium est aquarum Lenae, Ieniseae et Amuris. Iugum Czerskii ad iugum Jablonovyj adiacet.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Яблоновый хребет.
  2. Ioannes Georgius Gmelin, Flora Sibirica sive historia plantarum Sibiriae, tomus I., Petropoli, 1747, p. XXI. (Textus apud Google Books)
  3. Jablonovyj, Nomen Russicum Iugum malorum significat, sed haec est etymologia popularis errabunda nominis Buriatici, quod Traiectus, Montes traiectibiles significare videtur.
  4. Nomine Petri Simonis Pallasii.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 52°3′0″N 113°35′0″E  • Encyclopædia Britannica