Coordinata: 64°44′00″N 142°58′00″E / 64.7333333°N 142.9666667°E / 64.7333333; 142.9666667

Iugum Czerskii

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Iugi Czerskii collocatio

Iugum Czerskii[1] (Russice Хребет Черского) est systema iugorum magnum in re publica Iacutia et in regione Magadanensi Russiae. Longitudo systematis circa 1500 chm (a Iana flumine ad prinicipia Colymae fluminis). Iugorum altissimum est Ulachan-Ċistaj, ubi et punctum altissimum iugi Czerskii totius, Pobeda[2] mons, iacet; mons est 3003 metra habens. In iugo Buordach nonnulli montes altitudinem circa 3000 m habent.

Pobeda mons

Solum anno 1926 iugum post expeditionem Sergii Obručev nomen Ioannis Czerskii cepit. Usque adhuc iugum Czerskii male exploratum est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Черского, хр..
  2. Scilicet Latine Victoria.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Iugum Czerskii spectant.
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 65°10′30″N 146°0′30″E, 66°20′17″N 141°27′33″E • GeoNames  • Encyclopædia Britannica