Roman numeral 10000 CC DD.svg

Iugum Atlanticum medium

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Iugum Atlanticum medium.
Bathymetrica iugi Atlantici medii tabula, colore caeruleo pallido in media Oceani Atlantici picta.

Iugum Atlanticum medium[1] est iugum oceanicum (finis digrediens vel laminarum finis construens), quod pars longissimi orbis terrarum montium continuorum fundum totius Oceani Atlantici in duas partes dividit. Iugum in Oceano Atlantico Septentrionali laminam Americae Septentrionalis a Lamina Eurasiana et Lamina Africana ad septentrionem meridiemque Iunctionis Triplicis Azorum versus proprie separat. In Oceano Atlantico Australi, Laminam Africanam et Laminam Americae Australis separat. Iugum a iunctione cum Dorso Gakkeiano (Dorso Arctici Medii) ad septentrionem orientemque Groenlandiae ad australem versus ad Iunctionem Triplicem Bouvetianam in Atlantico Australi extenditur. Montes marini aliaeque Iugi Atlantici Medii partes tam altae sunt ut super aequor maris eminant, insigniter in Islandia; praeterea, insulae Bermuda, Ascensionis, Sanctae Helenae, Tristanenses, Bouvet, aliaeque sunt eius partes. Iugum circa 2.5 centimetra in anno peraeque extenditur.[2]

Inventio[recensere | fontem recensere]

Iugum sub Oceano Atlantico a Matthaeo Fontaine Maury anno 1853 primum positum est, secundum temptationes submarinas a Dolphin navi Americana factas. Iugum reapse inventum annis ab 1872 ad 1876 explorabatur ab eruditis a Carolo Wyville Thomson ductis in Challenger,[3][4] navi Britannica, qui iter idoneum super fundum oceani ad funem telegraphicum transatlanticum ducendum petebant.[5] Eius geographia anno 1925, echometria explorata est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. USGS (5 Maii 1999). "Understanding plate motions" .
  3. Searle, R. (2013). Mid-Ocean Ridges. Cambridge University Press. pp. 3–4. ISBN 9781107017528 .
  4. Hsü, Kenneth J. (1992). Challenger at Sea: A Ship That Revolutionized Earth Science. Princeton University Press. p. 57. ISBN 978-0-691-08735-1 .
  5. Redfern 2001: 26.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad iugum Atlanticum medium spectant.
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 38°28′0″N 28°24′0″W • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica